صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

CAP. III.

De Gotteschalci ordinatione, peregrinatione et prædicatione: atque contrariis Hincmari Remensis et Remigii Lugdunensis archiepiscopi de doctrina illius judiciis.

VACANTE post Ebbonis archiepiscopi depositionem sede Remensi, a Rigboldo Remorum chorepiscopo presbyter ordinatus est Gotteschalcus; Rothado Suessonicæ civitatis episcopo inconsulto, sub cujus præfectura Orbacense fuit cœnobium, in quo ille monachatum fuerat professus. Inde a monasterio irregulariter exeuntem, peragratis regionibus plurimis, dogmata sua passim eum disseminasse, narrat in epistola ad Nicolaum I. Hincmarus, Ebbonis in Remensi archiepiscopatu proximus successor. In alia quoque epistola, ad Lugdunensem Ecclesiam missa, postquam eum dixisset, "ultro sibi prædicatoris nomen assumpsisse, atque ad barbaras et paganas gentes (in ultimis, ut videtur, Germaniæ finibus positas) velut evangelizaturum perrexisse;" his verbis seriem prædicationis ejus exequitur, dicens; "Alio prædicationem suam orsus initio quam Joannes, qui dixit, Pœnitentiam agite; appropinquavit enim regnum cœlorum: et quam Paulus, qui docuit per visibilia visibilium et invisibilium cognoscere Creatorem cœpit prædicare, quod

I. "Ante omnia secula et antequam quicquam faceret, a principio Deus quos voluit prædestinavit ad regnum, et quos voluit prædestinavit ad interitum."

II. "Qui prædestinati sunt ad interitum, salvari non

Eccles. Lugdunens. de trib. epistolis. tomo 9. biblioth. patr. part. 1. pag. 1053. F. Edit. Colon.

b Matth. cap. 3. ver. 2.

c Rom. cap. 1. ver. 20.

possunt, et qui prædestinati sunt ad regnum, perire non possunt."

III. "Deus non vult omnes homines salvos fieri, sed eos tantum qui salvantur : et quod dicit apostolus, Qui vult omnes homines salvos fieri, illos dicit omnes qui tantummodo salvantur."

IV. "Christus non venit ut omnes salvaret; nec passus est pro omnibus, nisi solummodo pro his, qui passionis ejus salvantur mysterio."

V. "Postquam primus homo libero arbitrio cecidit, nemo nostrum ad bene agendum, sed tantummodo ad male agendum, libero potest uti arbitrio."

:

Hic vero operæ pretium fuerit attendere, quid pro Gotteschalco Ecclesiæ suæ nomine, Remigius Lugdunensis archiepiscopus respondeat. "Hoc nobis licet ex parte incredibile videatur, quod videlicet gentibus ignorantibus Dominum prædicans prætermittere potuerit, ut non eos primo omnium ad pœnitentiam provocaret, nec eis inter creaturam et Creatorem rationabiliter discernere persuaderet; ut jam non colerent, neque servirent creaturæ per idololatriæ errorem, sed potius Creatori qui est benedictus in secula sed quæstiones eis, etiam fidelibus et doctis difficillimas, de divinis judiciis et prædestinationis ac redemptionis mysterio proposuerit. Tamen prætermittentes hujus rei tam absurdam et incongruam objectionem, magis eum credimus inter fideles, vel etiam sacerdotes illarum partium, talia movere et proponere potuisse, quibus magnarum et novarum rerum velut novus atque admirandus prædicator existimaretur; quam tantæ eum fatuitatis et stultitiæ extitisse, ut imputetur omnium rerum divinarum penitus ignaris tam importune et præpostere talia ingessisse, quibus apud eos non audiendus sed penitus ridendus, et ab omnium auribus arcendus judicaretur." Ad quinque vero illas sententias quod attinet:

[blocks in formation]
[ocr errors]

scripturarum et patrum testimoniis confirmat Remigius, ita tandem concludens. "Ecce beatissimi patres Ecclesiæ uno sensu, uno ore, quia et uno spiritu, divinæ præscientiæ et prædestinationis immobilem veritatem in utraque parte, electorum scilicet et reproborum, prædicant et commendant; electorum utique ad gloriam, reproborum vero non ad culpam sed ad pœnam: et in his non temporalium, neque ex aliquo tempore inchoantium; sed sempiternarum dispositionum Dei immutabilem ordinem nobis demonstrari confirmant: nec aliquem electorum posse perire, nec ullum reproborum propter duritiam et impœnitentiam cordis sui posse salvari. Hoc et divinarum scripturarum veritas, et sanctorum atque orthodoxorum patrum auctoritas, consonanter annunciant, indubitanter nobis credendum et tenendum inculcant. Quapropter, etsi illius miserabilis monachi improbatur levitas, improbatur temeritas, culpatur importuna loquacitas, non ideo divina neganda est veritas; quia, juxta præmissam catholicæ fidei rationem, omnipotens Deus ante constitutionem mundi, antequam quicquam faceret, a principio certis et justis atque immutabilibus causis æterni consilii sui quosdam ad regnum gratuita bonitate sua, ex quibus nemo sit periturus protegente misericordia sua: et quosdam prædestinaverit ad interitum justo judicio suo, propter meritum quod præscivit impietatis eorum, ex quibus nemo possit salvari; non propter violentiam aliquam Divinæ potestatis, sed propter indomabilem et perseverantem nequitiam propriæ iniquitatis. Quid ergo restat, nisi, ut si aliquid aliter sapuimus, hoc nobis Deo revelante humiliter abnuamus, et clarescentem veritatem fideliter amplectamur? quia, ut apostolus docet, non debemus posse aliquid adversus veritatem, sed pro veritate."

III.

De tertia sententia ita disputat. "Quid causæ est ut Deus, qui omnes homines vult salvos fieri, non omnes homines salvet? Voluntatem eorum non expectat, quia vo

Pag. 1058. D. E.

Pag. 1059. F. G.

per

il

luntatem veræ salutis suæ nemo habere potest nisi lum. An quod vult non potest omnipotens? ut (quod absit) velit salvare omnes homines, non possit. Quid ergo restat, nisi ut ille, qui omnia quæcunque voluit fecit, ideo hoc non faciat quia nolit, non quia non possit? Quia, sicut vere omnia quæ voluit fecit, ita vere noluit quæ non fecit. Cur ergo noluit? nisi quia in hac re sicut justum ita et occultum est judicium ejus cui psalmista dicit; Judicia tua abyssus multa; et de quo apostolus dicit; Quis enim eognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? et iterum; Numquid iniquitas apud Deum? Absit. Quos ergo voluit salvare, salvavit; quia omnia quæcunque voluit fecit: quos autem salvare noluit, ubi, nisi in illa ex Adam veniente massa damnationis, reliquit? Ita fit, etiam si secundum pium quorundam patrum piorum sensum Deus omnes homines vult salvos fieri bonitate Creatoris, qua creaturam suam bene a se conditam perire non vult; id ipsum iterum non vult judicis æquitate, qua eandem creaturam suam, vel originali vel etiam actuali peccato nequiter inquinatam et vitiatam, impunitam esse non sinit. In tantum enim neminem vult perire, nec voluntas ejus alicui causa perditionis existit, ut per prophetam etiam juret et dicat; Vivo ego, dicit Dominus, quia nolo mortem impii, sed ut revertatur a via sua impia et vivat: et tamen ipse, qui non vult mortem impii, perseverantem in impietate sua impium proculdubio punit. Ita in uno atque eodem homine et bonitatem et severitatem suam ostendens: bonitatem, qua non vult eum perire; severitatem, qua perseverantem in iniquitate non vult impunitum relinquere. Si ergo hoc, quod de uno homine diximus, de universo genere hominum pereuntium similiter intelligatur: potest forsitan non absurde dici, quod Deus omnes homines velit salvos fieri bonitate Creatoris; et tamen eos, quos indignos salute judicaverit, justa judicis severitate, non salvet. Nam et in uno homine, ut jam dictum est, utrumque fieri posse ostendit apostolus, dicens: Vide ergo bonitatem, et severitatem Dei, in illis quidem

Ezech. cap. 33. ver. 11.

qui ceciderunt severitatem; in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris: quod est aperte severitatem denunciare illi, qui non permanserit in bonitate."

Locum vero illum apostoli, "Qui vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire" quatuori modis in scriptis catholicorum patrum explanatum esse dicit.

I. "Ut omnes homines omnia hominum genera accipiamus: id est, Judæorum et gentium; liberorum et servorum; virorum et mulierum; divitum et pauperum; nobilium et ignobilium; et quæcunque hujusmodi. Isto namque locutionis modo ipse Dominus in evangelio dicit: Etk ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me. Et apostolus: Conclusit enim Deus omnio in incredulitate, ut omnium misereatur.”

II. "Utm illos solos salvari intelligamus, quos ipse salvare voluerit: id est, non quod omnes salventur, sed quod nemo nisi miserationis ejus voluntate salvetur: de quo Psalmista dicit; Salvum me fecit, quoniam voluit me Et iterum: Et vita in voluntate ejus. Iste enim locutionis modus in verbis apostoli etiam aliis locis invenitur; ut in illo: Sicut per unius hominis delictum in omnes homines in condemnationem; ita et per unius hominis justitiam, in omnes homines in justificationem vita: Non quia nullus hominum est qui per illius justitiam non justificetur ; sed quia præter ejus justitiam nemo justificetur. Omnes ergo per primum Adam in condemnationem, et omnes per novissimum Adam in justificationem: quia nemo in condemnatione, nisi per illum; nemo in justificatione nisi per istum. Tali sensu et illud accipiendum est: Sicut in Adam omnes moriuntur; ita et in Christo omues vivificabuntur. Vere nempe in Adam omnes moriuntur; quia nemo in mortem nisi per illum: et verein Christo omnes vivificabuntur; quia nemo in illa resurrectione vitæ nisi

Pag. 1058. G. H.

Rom. cap. 11. ver. 32.

n Psal. 18. ver. 20.

P Rom. cap. 5. ver. 18.

k Joh. cap. 12. ver. 32.

m

Pag. 1058. H. 1059. A. B.

o Psal. 30. ver. 6.

41 Cor. cap. 15. ver. 22.

« السابقةمتابعة »