صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Inter et expertos vires numerabere nostras,
Et faciam vero per tua damna fidem.
Ipse ego, si nescis, strato Pythone superbum
Edomui Phœbum, cessit et ille mihi;
Et quoties meminit Penëidos, ipse fatetur
Certiùs et graviùs tela nocere mea.
Me nequit adductum curvare peritiùs arcum,
Qui post terga solet vincere Parthus eques:
Cydoniusque mihi cedit, venator, et ille
Inscius uxori qui necis author erat.
Est etiam nobis ingens quoque victus Orion,
Herculeæque manus, Herculeusque comes.
Jupiter ipse licet sua fulmina torqueat in me,
Hærebunt lateri spicula nostra Jovis.
Cætera quæ dubitas meliùs mea tela docebunt,
Et tua non levitur corda petenda mihi.
Nec te, stulte, tuæ poterunt defendere Musæ,
Nec tibi Phœbæus porriget anguis opem.
Dixit, et aurato quatiens mucrone sagittam,
Evolat in tepidos Cypridos ille sinus.
At mihi risuro tonuit ferus ore minaci,
Et mihi de puero non metus ullus erat.
Et modò quà nostri spatiantur in urbe Quirites,
Et modò villarum proxima rura placent.
Turba frequens, faciéque simillima turba dearum
Splendida per medias itque reditque vias.
Auctaque luce dies gemino fulgore coruscat,
Fallor? an et radios hinc
et radios hinc quoque Phœbus

habet.

Hæc ego non fugi spectacula grata severus,
Impetus et quò me fert juvenilis, agor.
Q

VII.

ANNO ÆTATIS 19.

NONDUM blanda tuas leges, Amathusia, nôram, ·
Et Paphio vacuum pectus ab igne fuit.
Sæpe cupidineas, puerilia tela, sagittas,
Atque tuum sprevi maxime numen Amor.
Tu puer imbelles dixi transfige columbas,
Conveniunt tenero mollia bella duci.
Aut de passeribus tumidos age, parve, triumphos,
Hæc sunt militiæ digna trophæa tuæ.
In genus humanum quid inania dirigis arma?
Non valet in fortes ista pharetra viros.

Non tulit hoc Cyprius (neque enim Deus ullus a iras

Promptior,) et duplici jam ferus igne calet. Ver erat, et summæ radians per culmina villæ Attulerat primam lux tibi, Maie, diem:

At mihi adhuc refugam quærebant lumina noctem
Nec matutinum sustinuere jubar.

Astat Amor lecto, pictis amor impiger alis,
Prodidit astantem mota pharetra Deum :
Prodidit et facies, et dulce minantis ocelli,
Et quicquid puero dignum et Amore fuit.
Talis in æterno juvenis Sigeius Olympo
Miscet amatori pocula plena Jovi;

Aut qui formosas pellexit ad oscula nymphas
Thiodamantæus Naiade raptus Hylas.
Addideratque iras, sed et has decuisse putares,
Addideratque truces, nec sine felle minas.
Et miser exemplo sapuisses tutiùs, inquit,
Nunc mea quid possit dextera testis eris.

Inter et expertos vires numerabere nostras,
Et faciam vero per tua damna fidem.
Ipse ego, si nescis, strato Pythone superbum
Edomui Phoebum, cessit et ille mihi;
Et quoties meminit Penëidos, ipse fatetur
Certiùs et graviùs tela nocere mea.
Me nequit adductum curvare peritiùs arcum,
Qui post terga solet vincere Parthus eques:
Cydoniusque mihi cedit, venator, et ille
Inscius uxori qui necis author erat.
Est etiam nobis ingens quoque victus Orion,
Herculeæque manus, Herculeusque comes.
Jupiter ipse licet sua fulmina torqueat in me,
Hærebunt lateri spicula nostra Jovis.
Cætera quæ dubitas meliùs mea tela docebunt,
Et tua non levitur corda petenda mihi.
Nec te, stulte, tuæ poterunt defendere Musæ,
Nec tibi Phœbæus porriget anguis opem.
* Dixit, et aurato quatiens mucrone sagittam,
Evolat in tepidos Cypridos ille sinus.
At mihi risuro tonuit ferus ore minaci,
Et mihi de puero non metus ullus erat.
Et modò quà nostri spatiantur in urbe Quirites,
Et modò villarum proxima rura placent.
Turba frequens, faciéque simillima turba dearum
Splendida per medias itque reditque vias.
Auctaque luce dies gemino fulgore coruscat,
Fallor? an et radios hinc quoque Phœbus
habet.

Hæc ego non fugi spectacula grata severus,
Impetus et quò me fert juvenilis, agor.
Q

Lumina luminibus malè providus obvia misi,
Neve oculos potui continuisse meos.
Unam fortè aliis supereminuisse notabam,
Principium nostri lux erat illa mali.
Sic Venus optaret mortalibus ipsa videri,
Sic regina Deûm conspicienda fuit.

Hanc memor objecit nobis malus ille Cupido,
Solus et hos nobis texuit antè dolos.

Nec procul ipse vafer latuit, multæque sagittæ,
Et facis à tergo grande pependit onus.
Nec mora, nunc ciliis hæsit, nunc virginis ori,
Insilit hinc labiis, insidet inde genis:
Et quascunque agilis partes jaculator oberrat,
Hei mihi, mille locis pectus inerme ferit.
Protinus insoliti subierunt corda furores,
Uror amans intùs, flammaque totus eram.
Interea misero quæ jam mihi sola placebat,
Ablata est oculis non reditura meis.

Ast ego progredior tacitè querebundus, et excors,
Et dubius volui sæpe referre pedem.
Findor, et hæc remanet; sequitur pars altera
votum,

Raptaque tam subitò gaudia flere juvat.
Sic dolet amissum proles Junonia cælum,
Inter Lemniacos præcipitata focos.
Talis et abreptum solem respexit, ad Orcum
Vectus ab attonitis Amphiaraus equis.
Quid faciam infelix, et luctu victus? amores
Nec licet inceptos ponere, neve sequi.
utinam spectare semel mihi detur amatos
Vultus, et coram tristia verba loqui;

Forsitan et duro non est adamante creata,
Forte nec ad nostras surdeat illa preces.
Crede mihi, nullus sic infeliciter arsit,
Ponar in exemplo primus et unus ego.
Parce precor, teneri cum sis Deus ales amoris,
Pugnent officio nec tua facta tuo.

Jam tuus O certè est mihi formidabilis arcus,
Nate deâ, jaculis nec minus igne potens:
Et tua fumabunt nostris altaria donis,

Solus, et in superis tu mihi summus eris. Deme meos tandem, verùm nec deme furores, Nescio cur, miser est suaviter omnis amans : Tu modo da facilis, posthæc mea siqua futura est, Cuspis amaturos figat ut una duos.

HÆC ego mente olim lævâ, studioque supino
Nequitiæ posui vana trophæa meæ.
Scilicet abreptum sic me malus impulit error,
Indocilisque ætas prava magistra fuit.
Donec Socraticos umbrosa Academia rivos
Præbuit, admissum dedocuitque jugum.
Protinus extinctis ex illo tempore flammis,
Cincta rigent multo pectora nostra gelu,
Unde suis frigus metuit puer ipse sagittis,

Et Diomedeam vim timet ipsa Venus.

« السابقةمتابعة »