صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Haud aliter vates terræ Thesbitidis olim
Pressit inassueto devia tesqua pede,

Desertasque Arabum salebras, dum regis Achabi
Effugit atque tuas, Sidoni dira, manus.
Talis et horrisono laceratus membra flagello,
Paulus ab Æmathiâ pellitur urbe Cilix.
Piscosæque ipsum Gergessæ civis Iësum
Finibus ingratus jussit abire suis.

At tu sume animos, nec spes cadat anxia curis,
Nec tua concutiat decolor ossa metus.
Sis etenim quamvis fulgentibus obsitus armis,
Intententque tibi millia tela necem,

At nullis vel inerme latus violabiter armis,
Deque tuo cuspis nulla cruore bibet.
Namque eris ipse Dei radiante sub ægide tutus,
Ille tibi custos, et pugil ille tibi;
Ille Sionææ qui tot sub manibus arcis
Assyrios fudit nocte silente viros;

Inque fugam vertit quos in Samaritidas oras
Misit ab antiquis prisca Damascus agris,
Terruit et densas pavido cum rege cohortes,
Aëre dum vacuo buccina clara sonat,
Cornea pulvereum dum verberat ungula campum,
Currus arenosam dum quatit actus humum,
Auditurque hinnitus equorum ad bella ruentùm,
Et strepitus ferri, murmuraque alta virûm.
Et tu (quod superest miseris) sperare memento,
Et tua magnanimo pictore vince mala;
Nec dubites quandoque frui melioribus annis,
Atque iterum patrios posse videre lares.

V.

ANNO ÆTATIS 20.

In Adventum Veris.

IN se perpetuo Tempus revolubile gyro
Jam revocat Zephyros vere tepente novos;
Induiturque brevem Tellus reparata juventam,
Jamque soluta gelu dulce virescit humus.
Fallor? an et nobis redeunt in carmina vires,
Ingeniumque mihi munere veris adest?
Munere veris adest, iterumque vigescit ab illo
(Quis putet) atque aliquod jam sibi poscit opus.
Castalis ante oculos, bifidumque cacumen oberrat,
Et mihi Pyrenen somnia nocte ferunt;
Concitaque arcano fervent mihi pectora motu,
Et furor, et sonitus me sacer intùs agit.
Delius ipse venit, video Penëide lauro
Implicitos crines, Delius ipse venit.

Jam mihi mens liquidi raptatur in ardua cœli,

Perque vagas

nubes corpore

liber eo;

Perque umbras, perque antra feror penetralia vatum
Et mihi fana patent interiora Deûm;
Intuiturque animus toto quid agatur Olympo,
Nec fugiunt oculos Tartara cæca meos.
Quid tam grande sonat distento spiritus ore?
Quid parit hæc rabies, quid sacer iste furor?
Ver mihi, quod dedit ingenium, cantabitur illo ;
Profuerint isto reddita dona modo.

Jam Philomela tuos foliis adoperta novellis
Instituis modulos, dum silet omne nemus:
Urbe ego, tu sylvâ simul incipiamus utrique,
Et simul adventum veris uterque canat.

Veris io rediere vices, celebremus honores
Veris, et hoc subeat Musa perennis opus.
Jam sol Æthiopas fugiens Tithoniaque arva,
Flectit ad Arctoas aurea lora plagas.

Est breve noctis iter, brevis est mora noctis ораса,

Horrida cum tenebris exulat illa suis.
Jamque Lycaonius plaustrum cœleste Bootes
Non longâ sequitur fessus ut ante viâ;
Nunc etiam solitas circum Jovis atria toto
Excubias agitant sidera rara polo.

Nam dolus, et cædes, et vis cum nocte recessit,
Neve Giganteum Dii timuere scelus.
Forte aliquis scopuli recubans in vertice pastor,
Roscida cum primo sole rubescit humus,›
Hac, ait, hac certè caruisti nocte puellâ,
Phoebe, tuâ, celeres quæ retineret equos.
Læta suas repetit sylvas, pharetramque resumit
Cynthia, Luciferas ut videt alta rotas,
Et tenues ponens radios gaudere videtur
Officium fieri tam breve fratris ope.
Desere, Phœbus ait, thalamos Aurora seniles,
Quid juvat effœto procubuisse toro?
Te manet olides viridi venator in herba,
Surge, tuos ignes altus Hymettus habet.
Flava verecundo dea crimen in ore fatetur,
Et matutinos ocius urget equos.
Exuit invisam Tellus rediviva senectam,
Et cupit amplexus, Phœbe, subire tuos ;
Et cupit, et digna est, quid enim formosius illâ,
Pandit ut omniferos luxuriosa sinus,

Atque Arabum spirat messes, et ab ore venusto
Mitia cum Paphiis fundit amoma rosis!
Ecce, coronatur sacro frons ardua luco,
Cingit ut Idæam pinea turris Opim;
Et vario madidos intexit flore capillos,
Floribus et visa est posse placere suis.
Floribus effusos ut erat redimita capillos
Tenario placuit diva Sicana Deo.
Aspice, Phoebe, tibi faciles hortantur amores,
Mellitasque movent flamina verna preces.
Cinnameâ Zephyrus leve plaudit odorifer alâ
Blanditiasque tibi ferre videntur aves.
Nec sine dote tuos temeraria quærit amores
Terra, nec optatos poscit egena toros;
Alma salutiferum medicos tibi gramen in usus
Præbet, et hinc titulos adjuvat ipsa tuos.
Quòd si te pretium, si te fulgentia tangunt
Munera (muneribus sæpe coemptus Amor,)
Illa tibi ostentat quascunque sub æquore vasto,
Et superinjectis montibus abdit opes.

Ah! quoties cum tu clivoso fessus Olympo
In vespertinas præcipitaris aquas,

Cur te, inquit, cursu languentem, Phœbe, diurno
Hesperiis recipit Cærula mater aquis?

Quid tibi cum Tethy? Quid cum Tartesside lymphâ,

Dia quid immundo perluis ora salo?

Frigora, Phœbe, meâ melius captabis in umbrâ,
Huc ades, ardentes imbue rore comas.
Mollior egelidâ veniet tibi somnus in herbâ,
Huc ades, et gremio lumina pone meo.

Quáque jaces circum mulcebit lene susurrans

fusa rosas.

Aura
per humentes corpora
Nec me (crede mihi) terrent Semelëia fata,
Nec Phaetonteo fumidus axis equo;
Cum tu, Phœbe, tuo sapientius uteris igni,
Huc ades, et gremio lumina pone meo.
Sic Tellus lasciva suos suspirat amores;
Matris in exemplum cætera turba ruunt.
Nunc etenim toto currit vagus orbe Cupido,
Languentesque fovet solis ab igne faces.
Insonuere novis lethalia cornua nervis,

Triste micant ferro tela corusca novo. Jamque vel invictam tentat superasse Dianam, Quæque sedet sacro Vesta pudica foco. Ipsa senescentem reparat Venus annua formam, Atque iterum tepido creditur orta mari. Marmoreas juvenes clamant Hymenæe per urbes, Littus, io Hymen, et cava saxa sonant. Cultior ille venit tunicâque decentior aptâ, Puniceum redolet vestis odora crocum.. Egrediturque frequens ad amani gaudia veris Virgineos auro cincta puella sinus.

Votum est cuique suum, votum est tamen omnibus

unum,

Ut sibi quem cupiat, det Cytherea virum. Nunc quoque septenâ modulatur arundine pastor Et sua quæ jungat carmina Phyllis habet. Navita nocturno placat sua sidera cantu, Delphinasque leves ad vada summa vocat. Jupiter ipse alto cum conjuge ludit Olympo, Convocat et famulos ad sua festa Deos.

« السابقةمتابعة »