صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Ite domum impafti, domino jam non vacat, agni.
Ipfe ego Dardanias Rutupina per æquora puppes
Dicam, & Pandrafidos regnum vetus Inogeniæ,
Brennùmque Arviragúmque duces, prifcùmque Belinum,
Et tandem Armoricos Britonum fub lege colonos;
Tum gravidam Arturo fatali fraude Jogernen
Mendaces vultus, affumptáque Gorlöis arma,
Merlini dolus. O mihi tum fi vita superfit,
Tu procul annofa pendebis fistula pinu
Multùm oblita mihi, aut patriis mutata camœnis
Brittonicum ftrides, quid enim? omnia non licet uni
Non fperâffe uni licet omnia, mi fatis ampla
Merces, & mihi grande decus (fim ignotus in ævum
Tum licet, externo penitúfque inglorius orbi)
Si me flava comas legat Ufa, & potor Alauni,
Vorticibúfque frequens Abra, & nemus omne Treanta,
Et Thamefis meus ante omnes, & fufca metallis
Tamara, & extremis me difcant Orcades undis.

Ite domum impafti, domino jam non vacat, agni.
Hæc tibi fervabam lentâ fub cortice lauri,
Hæc, & plura fimul, tum quæ mihi pocula Manfus,
Manfus Chalcidica non ultima gloria ripæ
Bina dedit, mirum artis opus, mirandus & ipfe,
Et circùm gemino cælaverat argumento:
In medio rubri maris unda, & odoriferum ver
Littora longa Arabum, & fudantes balsama silvæ,
Has inter Phoenix divina avis, unica terris
Cæruleùm fulgens diverficoloribus alis
Auroram vitreis furgentem refpicit undis.

170

180

190

Parte alia polus omnipatens, & magnus Olympus;
Quis putet? hic quoq; Amor, pictæq; in nube pharetræ,
Arma corufca faces, & fpicula tincta pyropo;
Nec tenues animas, pectúfque ignobile vulgi
Hinc ferit, at circùm flammantia lumina torquens
Semper in erectum fpargit fua tela per orbes

Impiger, & pronos nunquam collimat ad ictus,
Hinc mentes ardere facræ, formæque deorum.

Tu quoque in his, nec me fallit fpes lubrica Damon, Tu quoque in his certè es, nam quò tua dulcis abiret Sanctáque fimplicitas, nam quò tua candida virtus? Nec te Lethao fas quæfiviffe fub orco,

Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec flebimus ultrà,
Ite procul lacrymæ, purum colit æthera Damon,
Æthera purus habet, pluvium pede reppulit arcum ;
Heroúmque animas inter, divófque perennes,
Æthereos haurit latices & gaudia potat
Ore Sacro. Quin tu cœli poft jura recepta
Dexter ades, placidúfque fave quicunque vocaris,
Seu tu nofter eris Damon, five æquior audis
Diodotus, quo te divino nomine cuncti
Cœlicolæ nôrint, fylvifque vocabere Damon.
Quòd tibi purpureus pudor, & fine labe juventus
Grata fuit, quòd nulla tori libata voluptas,
En etiam tibi virginei fervantur honores;
Ipfe caput nitidum cinctus rutilante corona,
Letáque frondentis geftans umbracula palmæ
Eternum perages immortales hymenæos ;
Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis,
Festa Sionæo bacchantur & Orgia Thyrfo.

200

210

Jan. 23, 1646.

Ad Joannem Roufium Oxonienfis Academiæ Bibliothecarium.

De libro Poematum amiffo, quem ille fibi denuo mitti postulabat, ut cum aliis noftris in Bibliotheca publica reponeret,

Ode.

G

Strophe 1.

EMELLE cultu fimplici gaudens liber,
Fronde licet geminâ,

Munditiéque nitens non operofâ,

Quam manus attulit

Juvenilis olim,

Sedula tamen haud nimii Poetæ ;

Dum vagus Aufonias nunc per umbras

Nunc Britannica per vireta lufit

Infons populi, barbitóque devius

Indulfit patrio, mox itidem pectine Daunio

Longinquum intonuit melos

Vicinis, & humum vix tetigit pede;

Antiftrophe.

Quis te, parve liber, quis te fratribus

Subduxit reliquis dolo?

Cum tu miffus ab urbe,

Docto jugiter obfecrante amico,

Illuftre tendebas iter

Thamefis ad incunabula

Cærulei patris,

Fontes ubi limpidi

Aonidum, thyafufque facer

10

20

Orbi notus per immenfos

Temporum lapfus redeunte cœlo,
Celeberque futurus in ævum;

Strophe 2.

Modò quis deus, aut editus deo
Priftinam gentis miferatus indolem
(Si fatis noxas luimus priores
Mollique luxu degener otium)
Tollat nefandos civium tumultus,
Almaque revocet ftudia fanctus
Et relegatas fine fede Mufas
Jam penè totis finibus Angligenúm ;
Immundafque volucres

Unguibus imminentes

Figat Apollined pharetrâ,

Phinéamque abigat peftem procul amne Pegaféo.

[blocks in formation]

30

40

Rogatque venias ille cujus inclyta
Sunt data virûm monumenta curæ :
Téque adytis etiam facris

Voluit reponi quibus & ipfe præfidet
Æternorum operum cuftos fidelis,
Quæftorque gazæ nobilioris,
Quàm cui præfuit Iön
Clarus Erechtheides

Opulenta dei per templa parentis

Fulvofque tripodas, donaque Delphica
Tön Altaa genitus Creuså.

Antiftrophe.

Ergo tu vifere lucos

Mufarum ibis amœnos,

Diamque Phabi rurfus ibis in domum

Oxonia quam valle colit

Delo pofthabitâ,

Bifidóque Parnassi jugo:

Ibis honeftus,

Poftquam egregiam tu quoque fortem

Nactus abis, dextri prece follicitatus amici.
Illic legéris inter alta nomina

Authorum, Graiæ fimul & Latine

Antiqua gentis lumina, & verum decus.

Epodos.

Vos tandem haud vacui mei labores,
Quicquid hoc fterile fudit ingenium,
Jam ferò placidam fperare jubeo

Perfunctam invidiâ requiem, fedefque beatas
Quas bonus Hermes

Et tutela dabit folers Roüft,

Quò neque lingua procax vulgi penetrabit, atque longè

50

60

70

« السابقةمتابعة »