صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Epitaphium Damonis.

ARGUMENTUM.

Thyrfis & Damon ejufdem viciniæ Paftores, eadem ftudia fequuti a pueritia amici erant, ut qui plurimum. Thyrfis animi caufa profectus peregrè de obitu Damonis nuncium accepit. Domum poftea reverfus, & rem ita effe comperto, fe, fuamque folitudinem hoc carmine deplorat. Damonis autem fub persona hîc intelligitur Carolus Deodatus ex urbe Hetruria Luca Paterno genere oriundus, cætera Anglus; ingenio, doctrina, clariffimifque cæteris virtutibus, dum viveret, juvenis egregius.

H'

[Hylan,

IMERIDES nymphæ (nam vos & Daphnin & Et plorata diu meminiftis fata Bionis) Dicite Sicelicum Thamefina per oppida carmen: Quas mifer effudit voces, quæ murmura Thyrfis, Et quibus affiduis exercuit antra querelis, Fluminaque, fontefque vagos, nemorumque receffus, Dum fibi præreptum queritur Damona, neque altam Luctibus exemit noctem loca fola pererrans. Et jam bis viridi furgebat culmus arista,

quo

Et totidem flavas numerabant horrea messes,
Ex fumma dies tulerat Damona fub umbras,
Nec dum aderat Thyrfis; paftorem fcilicet illum
Dulcis amor Mufæ Thufca retinebat in urbe.
Aft ubi mens expleta domum, pecorifque relicti
Cura vocat, fimul affuetâ fedítque fub ulmo,
Tum verò amiffum tum denique fentit amicum,
Cœpit & immenfum fic exonerare dolorem.

Ite domum impafti, domino jam non vacat, agni.
Hei mihi! quæ terris, quæ dicam numina cœlo,
Poftquam te immiti rapuerunt funere Damon ;
Siccine nos linquis, tua fic fine nomine virtus
Ibit, & obfcuris numero fociabitur umbris?

10

20

At non ille, animas virgâ qui dividit aureâ,
Ifta velit, dignumque tui te ducat in agmen,
Ignavumque procul pecus arceat omne filentum.
Ite domum impafti, domino jam non vacat, agni.
Quicquid erit, certè nifi me lupus antè videbit,
Indeplorato non comminuere fepulchro,
Conftabitque tuus tibi honos, longúmque vigebit
Inter paftores: Illi tibi vota fecundo

Solvere poft Daphnin, poft Daphnin dicere laudes
Gaudebunt, dum rura Pales, dum Faunus amabit :
Si quid id eft, prifcamque fidem coluiffe, piúmque,
Palladiáfque artes, fociúmque habuiffe canorum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc tibi certa manent, tibi erunt hæc præmia Damon ; At mihi quid tandem fiet modò? quis mihi fidus Hærebit lateri comes, ut tu fæpe folebas Frigoribus duris, & per loca fœta pruinis, Aut rapido fub fole, fiti morientibus herbis? Sive opus in magnos fuit eminùs ire leones Aut avidos terrere lupos præfepibus altis; Quis fando fopire diem, cantuque folebit?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Pectora cui credam ? quis me lenire docebit Mordaces curas, quis longam fallere noctem Dulcibus alloquiis, grato cùm fibilat igni

Molle pyrum, & nucibus ftrepitat focus, at malus aufter
Mifcet cuncta foris, & defuper intonat ulmo.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Aut æftate, dies medio dum vertitur axe,
Cum Pan æfculeâ fomnum capit abditus umbrâ,
Et repetunt fub aquis fibi nota fedilia nymphæ.
Paftorefque latent, ftertit fub fepe colonus,
Quis mihi blanditiáfque tuas, quis tum mihi risus,
Cecropiofque fales referet, cultofque lepores?

Ite domum impafti, domino jam non vacat agni.

30

40

50

At jam folus agros, jam pafcua folus oberro,
Sicubi ramofæ denfantur vallibus umbræ,
Hic ferum expecto, fupra caput imber & Eurus
Trifte fonant, fractæque agitata crepuscula filvæ.
Ite domum impafti, domino jam non vacat, agni.
Heu quam
culta mihi priùs arva procacibus herbis
Involvuntur, & ipfa fitu feges alta fatiscit!
Innuba neglecto marcefcit & uva racemo,

Nec myrteta juvant; ovium quoque tædet, at illæ
Mærent, inque fuum convertunt ora magiftrum.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Tityrus ad corylos vocat, Alphefibaus ad ornos,
Ad falices Aegon, ad flumina pulcher Amyntas,
Hîc gelidi fontes, hîc illita gramina musco,
Hîc Zephiri, hîc placidas interftrepit arbutus undas;
Ifta canunt furdo, frutices ego nactus abibam.

Ite domum impafti, domino jam non vacat, agni.
Mopfus ad hæc, nam me redeuntem forte notârat
(Et callebat avium linguas, & fydera Mopfus)
Thyrfi quid hoc? dixit, quæ te coquit improbabilis ?
Aut te perdit amor, aut te malè fascinat aftrum,
Saturni grave fæpe fuit paftoribus aftrum,
Intimaque obliquo figit præcordia plumbo.

Ite domum impafti, domino jam non vacat, agni.
Mirantur nymphæ, & quid te Thyrfi futurum eft?
Quid tibi vis? aiunt, non hæc folet effe juventæ
Nubila frons, oculique truces, vultusque severi,
Illa choros, lufufque leves, & femper amorem
Jure petit, bis ille mifer qui ferus amavit.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Venit Hyas, Dryopéque, & filia Baucidis Aegle
Docta modos, citharæque fciens, fed perdita faftu,
Venit Idumanii1 Chloris vicina fluenti;

1 Idumanii] The river Chelmer in Effex. Warton.

60

70

80

90

Nil me blanditiæ, nil me folantia verba,
Nil me, fi quid adeft, movet, aut fpes ulla futuri.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hei mihi quam fimiles ludunt per prata juvenci,
Omnes unanimi fecum fibi lege fodales,
Nec magis hunc alio quifquam fecernit amicum
De grege, fic denfi veniunt ad pabula thoes,
Inque vicem hirfuti paribus junguntur onagri;
Lex eadem pelagi, deferto in littore Proteus
Agmina Phocarum numerat, vilifque volucrum
Passer habet femper quicum fit, & omnia circum
Farra libens volitet, ferò fua tecta revisens,
Quem fi fors letho objecit, feu milvus adunco
Fata tulit roftro, feu ftravit arundine foffor,
Protinus ille alium focio petit inde volatu.
Nos durum genus, & diris exercita fatis
Gens homines aliena animis, & pectore difcors,
Vix fibi quifque parem de millibus invenit unum,
Aut fi fors dederit tandem non afpera votis,
Illum inopina dies quâ non fperaveris horâ
Surripit, æternum linquens in fæcula damnum.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Heu quis me ignotas traxit vagus error in oras
Ite per aëreas rupes, Alpemque nivofam !
Ecquid erat tanti Romam vidiffe fepultam?
Quamvis illa foret, qualem dum viferet olim,
Tityrus ipfe fuas & oves & rura reliquit ;
Ut te tam dulci poffem caruiffe fodale,
Poffem tot maria alta, tot interponere montes,
Tot fylvas, tot faxa tibi, fluviofque fonantes.
Ah certè extremùm licuiffet tangere dextram,
Et bene compofitos placidè morientis ocellos,
Et dixiffe vale, nostri memor ibis ad astra.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Quamquam etiam veftri nunquam meminiffe pigebit

100

110

120

Paftores Thufci, Mufis operata juventus,

Hic Charis, atque Lepos; & Thufcus tu quoque Damon.
Antiquâ genus unde petis Lucumonis ab urbe.

O ego quantus eram, gelidi cum ftratus ad Arni
Murmura, populeumque nemus, quà mollior herba, 130
Carpere nunc violas, nunc fummas carpere myrtos,
Et potui Lycide certantem audire Menalcam.
Ipfe etiam tentare aufus fum, nec puto multùm
Difplicui, nam funt & apud me munera veftra
Fifcella; calathique & cerea vincla cicutæ,
Quin & noftra fuas docuerunt nomina fagos
Et Datis, & Francinus, erant & vocibus ambo
Et ftudiis noti, Lydorum fanguinis ambo.

Ite domum impafti, domino jam non vacat, agni.
Hæc mihi tum læto dictabat rofcida luna,
Dum folus teneros claudebam cratibus hædos.
Ah quoties dixi, cùm te cinis ater habebat,
Nunc canit, aut lepori nunc tendit retia Damon,
Vimina nunc texit, varios fibi quod fit in ufus;
Et quæ tum facili fperabam mente futura
Arripui voto levis, & præfentia finxi;

140

150

Heus bone numquid agis? nifi te quid forte retardat,
Imus? & argutâ paulùm recubamus in umbra,
Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Caffibelauni?
Tu mihi percurres medicos, tua gramina, fuccos,
Helleborúmque, humiléfque crocos, foliúmque hyacinthi,
Quafque habet ifta palus herbas, artesque medentûm,
Ah pereant herbæ, pereant artefque medentûm
Gramina, poftquam ipfi nil profecere magiftro.
Ipfe etiam, nam nefcio quid mihi grande fonabat
Fistula, ab undecimâ jam lux eft altera nocte,
Et tum forte novis admôram labra cicutis,
Diffiluere tamen rupta compage, nec ultra
Ferre graves potuere fonos, dubito quoque ne fim
Turgidulus, tamen & referam, vos cedite filvæ.

160

« السابقةمتابعة »