صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

30

1

Quæ nomen Anguilla' tenet. Tunc inquietum pectus irâ protinus Ebulliebat fervidâ,

Tumulis potentem fæpe devovens deam :

Nec vota Nafo in Ibida Concepit alto diriora pectore,

Graiufque vates parciùs

Turpem Lycambis execratus eft dolum,
Sponfamque Neobolen fuam.

At ecce diras ipfe dum fundo

Et imprecor neci necem,

graves,

Audiffe tales videor attonitus fonos

Leni, fub aurâ, flamine:

Cæcos furores pone, pone vitream

Bilemque & irritas minas,

Quid temerè violas non nocenda numina,

Subitoque ad iras percita.

Non eft, ut arbitraris elufus mifer,

Mors atra Noctis filia,

Erebóve patre creta, five Erinnye,

Vaftóve nata fub Chao:

Aft illa cælo miffa ftellato, Dei
Meffes ubique colligit;
Animafque mole carneâ reconditas

In lucem & auras evocat:

Ut cum fugaces excitant Horæ diem
Themidos Jovifque filiæ;

Et fempiterni ducit ad vultus patris;
At jufta raptat impios

[blocks in formation]
[ocr errors]

Anguilla] Ely,' fo called from its abundance of eels.

2 Graius] Archilochus. Warton.

Warton.

40

20

840

Ergóne marcefcet fulcantibus obfita rugis
Naturæ facies, & rerum publica mater
Omniparum contracta uterum fterilefcet ab ævo?
Et fe faffa fenem malè certis paffibus ibit
Sidereum tremebunda caput? num tetra vetuftas
Annorumque æterna fames, fqualorque fitufque
Sidera vexabunt? an & infatiabile Tempus
Efuriet Cælum, rapietque in vifcera patrem ?
Heu, potuitne fuas imprudens Jupiter arces
Hoc contra munîffe nefas, & temporis isto
Exemiffe malo, gyrofque dediffe perennes?
Ergo erit ut quandoque fono dilapfa tremendo
Convexi tabulata ruant, atque obvius ictu
Stridat uterque polus, fuperâque ut Olympius aulâ
Decidat, horribilifque retectâ Gorgone Pallas.
Qualis in Ægaam proles Junonia Lemnon
Deturbata facro cecidit de limine cæli.

Tu quoque Phebe tui cafus imitabere nati
Præcipiti curru, fubitáque ferere ruinâ
Pronus, & extinctâ fumabit lampade Nereus,
Et dabit attonito feralia fibila ponto.
Tunc etiam aërei divulfis fedibus Hami
Diffultabit apex, imoque allifa barathro
Terrebunt Stygium dejecta Ceraunia Ditem
In fuperos quibus ufus erat, fraternaque bella.
At pater omnipotens fundatis fortius aftris
Confuluit rerum fummæ, certoque peregit
Pondere fatorum lances, atque ordine fummo
Singula perpetuum juffit fervare tenorem.
Volvitur hinc lapfu mundi rota prima diurno ;
Raptat & ambitos fociâ vertigine cælos.
Tardior haud folito Saturnus, & acer ut olim
Fulmineum rutilat criftatâ caffide Mavors.
Floridus æternùm Phoebus juvenile corufcat,
Nec fovet effoetas loca per declivia terras

40

30

20

10

Devexo temone Deus; fed femper amicá
Luce potens eadem currit per figna rotarum,
Surgit odoratis pariter formofus ab Indis
Æthereum pecus albenti qui cogit Olympo
Mane vocans, & ferus agens in pafcua cœli,
Temporis & gemino difpertit regna colore.
Fulget, obitque vices alterno Delia cornu,
Cæruleumque ignem paribus complectitur ulnis.
Nec variant elementa fidem, folitóque fragore
Lurida perculfas jaculantur fulmina rupes.
Nec per inane furit leviori murmure Corus,
Stringit & armiferos æquali horrore Gelonos
Trux- Aquilo, fpiratque hyemem, nimbofque volutat.
Utque folet, Siculi diverberat ima Pelori
Rex maris, & raucâ circumftrepit æquora conchâ
Oceani Tubicen, nec vaftâ mole minorem
Egaona ferunt dorfo Balearica cete.
Sed neque Terra tibi fæcli vigor ille vetufti
Prifcus abeft, fervatque fuum Narciffus odorem,
Et puer ille fuum tenet & puer ille decorem
Phabe tuufque & Cypri tuus, nec ditior olim
Terra datum fceleri celavit montibus aurum

Confcia, vel fub aquis gemmas. Sic denique in ævum
Ibit cunctarum feries juftiffima rerum,

Donec flamma orbem populabitur ultima, latè

Circumplexa polos, & vafti culmina cæli ;

Ingentique rogo flagrabit machina mundi.

D1

De Idea Platonica quemadmodum
Ariftoteles intellexit.

ICITE facrorum præfides nemorum deæ,
Tuque O noveni perbeata numinis

Memoria mater, quæque in immenso procul

50

60

Antro recumbis otiofa Æternitas,
Monumenta fervans, & ratas leges Jovis,
Cælique faftos atque ephemeridas Deûm,
Quis ille primus cujus ex imagine
Natura folers finxit humanum genus,
Æternus, incorruptus, æquævus polo,
Unufque & univerfus, exemplar Dei?
Haud ille Palladis gemellus innubæ
Interna proles infidet menti Jovis ;
Sed quamlibet natura fit communior,
Tamen feorfùs extat ad morem unius,
Et, mira, certo ftringitur fpatio loci ;
Seu fempiternus ille fyderum comes
Cæli pererrat ordines decemplicis,
Citimumve terris incolit Lunæ globum :
Sive inter animas corpus adituras fedens
Obliviofas torpet ad Lethes aquas :
Sive in remotâ forte terrarum plagâ
Incedit ingens hominis archetypus gigas,
Et iis tremendus erigit celfum caput
Atlante major portitore fyderum.
Non cui profundum cæcitas lumen dedit
Dirceus augur vidit hunc alto finu;
Non hunc filenti nocte Plëiones1 nepos
Vatum fagaci præpes oftendit choro;
Non hunc facerdos novit Affyrius, licet
Longos vetufti commemoret atavos Nini,
Prifcumque Belon, inclytumque Ofiridem.
Non ille trino gloriofus nomine
Ter magnus Hermes (ut fit arcani fciens)
Talem reliquit Ifidis cultoribus.
At tu perenne ruris Academi decus

10

20

30

1 Pleiones] Mercury. Ov. Heroid. xv. 62. Metam. ii. 743.

Faft. v. 83. 663. Warton.

« السابقةمتابعة »