صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Hactenus illa ferax, fed longo debilis ævo,

Mota folo affueto, protinùs aret iners.
Quod tandem ut patuit Domino, spe lufus inani,
Damnavit celeres in fua damna manus.

Atque ait, Heu quantò fatius fuit illa Coloni
(Parva licet) grato dona tuliffe animo!

Poffem Ego avaritiam frænare, gulamque voracem:
Nunc periere mihi & fœtus & ipfa parens.

Ad Chriftinam Suecorum Reginam,
nomine Cromwelli.

BEL

ELLIPOTENS virgo, feptem regina trionum,
Chriftina, Artoi lucida ftella poli!
Cernis, quas merui dura fub caffide rugas,
Utque fenex armis impiger ora tero;
Invia fatorum dum per vestigia nitor,
Exequor et populi fortia juffa manu.
Aft tibi fubmittit frontem reverentior umbra:
Nec funt hi vultus regibus ufque truces.

10

SYLVARUM LIBER.

Anno ætatis 16. In obitum Procancellarii medici.

ARERE fati difcite legibus,

Manufque Parca jam date fupplices,
Qui pendulum telluris orbem
Iäpeti colitis nepotes.

Vos fi relicto mors vaga Tanaro
Semel vocârit flebilis, heu moræ
Tentantur incaffùm dolique;

Per tenebras Stygis ire certum eft.
Si deftinatam pellere dextera
Mortem valeret, non ferus Hercules
Neffi venenatus cruore
Emathia jacuiffet Oetá.

Nec fraude turpi Palladis invidæ
Vidiffet occifum Illion Hectora, aut
Quem larva Pelidis peremit

Enfe Locro, Jove lacrymante.
Si trifte fatum verba Hecatëia
Fugare poffint, Telegoni parens
Vixiffet infamis, potentique
Ægiali foror ufa virgâ.

Numenque trinum fallere fi queant
Artes medentûm, ignotaque gramina,

[ocr errors][merged small]

Non gnarus herbarum Machaon
Eurypyli cecidiffet hastâ.
Læfiffet & nec te Philyreie
Sagitta echidnæ perlita fanguine,
Nec tela te fulmenque avitum
Cafe puer genitricis alvo.
Tuque O alumno major Apolline,
Gentis togatæ cui regimen datum,
Frondofa quem nunc Cirrha luget,
Et mediis Helicon in undis,
Jam præfuiffes Palladio gregi
Lætus, fuperftes, nec fine gloria,
Nec puppe luftraffes Charontis
Horribiles barathri receffus.
At fila rupit Persephone tua
Irata, cum te viderit artibus
Succoque pollenti tot atris

Faucibus eripuiffe mortis.
Colende præfes, membra precor tua
Molli quiefcant cefpite, & ex tuo
Crefcant rofæ, calthæque bufto,

Purpureoque hyacinthus ore.
Sit mite de te judicium Æaci,
Subrideatque Ætnæa Proferpina,
Interque felices perennis
Elyfio fpatiere campo.

In quintum Novembris, Anno ætatis 17.

AM pius extremâ veniens Täcobus ab arcto

JAM

Teucrigenas populos, latéque patentia regna
Albionum tenuit, jamque inviolabile fœdus
Sceptra Caledoniis conjunxerat Anglica Scotis:
Pacificufque novo felix divefque fedebat
In folio, occultique doli fecurus & hoftis:

30

40

Cum ferus ignifluo regnans Acheronte tyrannus,
Eumenidum pater, æthereo vagus exul Olympo,
Forte per immensum terrarum erraverat orbem,
Dinumerans fceleris focios, vernasque fideles,
Participes regni poft funera mofta futuros;
Hic tempeftates medio ciet aëre diras,
Illic unanimes odium ftruit inter amicos,
Armat & invictas in mutua vifcera gentes;
Regnaque olivifera vertit florentia pace,
Et quofcunque videt puræ virtutis amantes,
Hos cupit adjicere imperio, fraudumque magifter
Tentat inacceffum fceleri corrumpere pectus,
Infidiafque locat tacitas, caffefque latentes
Tendit, ut incautos rapiat, feu Cafpia Tigris
Infequitur trepidam deserta per avia prædam
Nocte fub illuni, & fomno nictantibus aftris.
Talibus infeftat populos Summanus1 & urbes
Cinctus cæruleæ fumanti turbine flammæ.
Jamque fluentifonis albentia rupibus arva
Apparent, & terra Deo dilecta marino,
Cui nomen dederat quondam Neptunia proles
Amphitryoniaden qui non dubitavit atrocem
Æquore tranato furiali poscere bello,
Ante expugnatæ crudelia fæcula Troia.

At fimul hanc opibufque & feftâ pace beatam
Afpicit, & pingues donis Cerealibus agros,
Quodque magis doluit, venerantem numina veri
Sancta Dei populum, tandem fufpiria rupit
Tartareos ignes & luridum olentia fulphur.
Qualia Trinacrid trux ab Jove claufus in Ætna
Efflat tabifico monftrofus ab ore Tiphæus.
Ignefcunt oculi, ftridetque adamantinus ordo
Dentis, ut armorum fragor, ictaque cufpide cufpis.

1 Summanus] i. e. Pluto. Ov. Faft. vi. 731. Warton.

10

20

30

Atque pererrato folum hoc lacrymabile mundo
Inveni, dixit, gens hæc mihi fola rebellis,
Contemtrixque jugi, nostrâque potentior arte.
Illa tamen, mea fi quicquam tentamina poffunt.
Non feret hoc impune diu, non ibit inulta,
Hactenus; & piceis liquido natat aëre pennis;
Quà volat, adverfi præcurfant agmine venti,
Denfantur nubes, & crebra tonitrua fulgent.
Jamque pruinofas velox fuperaverat alpes,
Et tenet Aufonia fines, à parte finistrâ
Nimbifer Appenninus erat, priscique Sabini,
Dextra veneficiis infamis Hetruria, nec non
Te furtiva Tibris Thetidi videt ofcula dantem;
Hinc Mavortigene confiftit in arce Quirini.
Reddiderant dubiam jam fera crepuscula lucem,
Cum circumgreditur totam Tricoronifer urbem,
Panificofque Deos portat, fcapulifque virorum
Evehitur, præeunt fubmiffo poplite reges,
Et mendicantum feries longiffima fratrum;
Cereaque in manibus geftant funalia cæci,
Cimmeriis nati in tenebris, vitamque trahentes.
Templa dein multis fubeunt lucentia tædis
(Vefper erat facer ifte Petro) fremitufque canentum
Sæpe tholos implet vacuos, & inane locorum.
Qualiter exululat Bromius, Bromiique caterva,
Orgia cantantes in Echionio Aracyntho,
Dum tremit attonitus vitreis Afopus in undis,
Et procul ipfe cavâ responsat rupe Citharon.
His igitur tandem folenni more peractis,
Nox fenis amplexus Erebi taciturna reliquit,
Præcipitefque impellit equos ftimulante flagello,
Captum oculis Typhlonta, Melanchætemque ferocem,
Atque Acherontao prognatam patre Siopen
Torpidam, & hirfutis horrentem Phrica capillis.
Interea regum domitor, Phlegetontius hæres,

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]
« السابقةمتابعة »