صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Solus & in fuperis tu mihi fummus eris.
Deme meos tandem, verùm nec deme furores,

Nefcio cur, mifer eft fuaviter omnis amans:
Tu modo da facilis, pofthæc mea fiqua futura eft,
Cufpis amaturos figat ut una duos.

H

ÆC ego mente olim lævâ, ftudioque fupino
Nequitiæ pofui vana trophæa meæ.
Scilicet abreptum fic me malus impulit error,
Indocilifque ætas prava magiftra fuit.
Donec Socraticos umbrofa Academia rivos
Præbuit, admiffum dedocuitque jugum.
Protinus extinctis ex illo tempore flammis,
Cincta rigent multo pectora noftra gelu.
Unde fuis frigus metuit puer ipfe Sagittis,

Et Diomedeam vim timet ipfe Venus.

[merged small][ocr errors]

EPIGRAMMATUM LIBER.

In Proditionem Bombardicam.

UM fimul in regem nuper fatrapafque Bri

tannos

Aufus es infandum perfide Fauxe nefas, Fallor? an & mitis voluifti ex parte videri,

Et penfare malâ cum pietate fcelus; Scilicet hos alti miffurus ad atria cæli, Sulphureo curru flammivolisque rotis. Qualiter ille feris caput inviolabile Parcis Liquit Jordanios turbine raptus agros.

SICCI

In eandem.

ICCINE tentafti cælo donâffe Jacobum
Quæ feptemgemino Belua monte lates?
Ni meliora tuum poterit dare munera ǹumen,
Parce precor donis infidiofa tuis.

Ille quidem fine te confortia ferus adivit
Aftra, nec inferni pulveris ufus ope.
Sic potiùs fœdos in cælum pelle cucullos,
Et quot habet brutos Roma profana Deos,
Namque hac aut aliâ nifi quemque adjuveris arte,
Crede mihi cæli vix bene fcandet iter.

10

PUR

In eandem.

URGATOREM animæ derifit Iacobus ignem,
Et fine quo fuperûm non adeunda domus.
Frenduit hoc trinâ monftrum Latiale coronâ

Movit & horrificum cornua dena minax.
Et nec inultus ait temnes mea facra Britanne,
Supplicium fpretâ relligione dabis.
Et fi ftelligeras unquam penetraveris arces,
Non nifi per flammas trifte patebit iter.
O quàm funefto cecinifti proxima vero,
Verbaque ponderibus vix caritura fuis!
Nam prope Tartareo fublime rotatus ab igni
Ibat ad æthereas umbra perusta plagas.

Qu

In eandem.

UEM modò Roma fuis devoverat impia diris,
Et Styge damnarât Tanarioque finu,

Hunc vice mutatâ jam tollere geftit ad aftra,
Et cupit ad fuperos evehere ufque Deos.

J

In inventorem Bombardæ.

APETIONIDEM laudavit cæca vetuftas, Qui tulit ætheream folis ab axe facem ; At mihi major erit, qui lurida creditur arma, Et trifidum fulmen furtipuiffe Jovi.

A

Ad Leonoram Romæ canentem.

NGELUS unicuique fuus (fic credite gentes)
Obtigit æthereis ales ab ordinibus.

Quid mirum? Leonora tibi fi gloria major,

10

Nam tua præfentem vox fonat ipfa Deum.
Aut Deus, aut vacui certè mens tertia cœli
Per tua fecretò guttura ferpit agens;
Serpit agens, facilifque docet mortalia corda
Senfim immortali affuefcere poffe fono.

Quòd fi cuncta quidem Deus eft, per cunctaque fufus,
In te unâ loquitur, cætera mutus habet.

A

Ad eandem.

LTERA Torquatum cepit Leonora Poëtam,
Cujus ab infano ceffit amore furens.

Ah miser ille tuo quantò feliciùs ævo
Perditus, & propter te Leonora foret!
Et te Pierid fenfiffet voce canentem
Aurea maternæ fila movere lyræ,
Quamvis Dirceo torfiffet lumina Pentheo
Sævior, aut totus desipuisset iners,
Tu tamen errantes cæcâ vertigine fenfus
Voce eadem poteras compofuiffe tuâ ;
Et poteras ægro fpirans fub corde quietem

Flexanimo cantu reftituiffe fibi.

[ocr errors]

Ad eandem.

REDULA quid liquidam Sirena Neapoli jactas,
Claraque Parthenopes fana Achelöiados,

Littoreamque tuâ defunctam Naiada ripâ

Corpora Chalcidico facra dediffe rogo?
Illa quidem vivitque, & amœnâ Tibridis undâ
Mutavit rauci murmura Paufilipi.

Illic Romulidum ftudiis ornata fecundis,
Atque homines cantu detinet atque Deos.

[merged small][ocr errors]

Q

In Salmafii Hundredam.

UIS expedivit Salmafio fuam Hundredam,
Picamque docuit verba noftra conari?
Magifter artis venter, et Jacobei

Centum exulantis viscera marsupii regis.
Quod fi dolofi fpes refulferit nummi,
Ipfe, Antichrifti modo qui primatum Papæ
Minatus uno eft diffipare fufflatu,

Cantabit ultro Cardinalitium melos.

G

In Salmafium.

AUDETE fcombri, et quicquid eft piscium falo,
Qui frigida hyeme incolitis algentes freta!

Veftrum mifertus ille Salmafius Eques

Bonus, amicire nuditatem cogitat;
Chartæque largus, apparat papyrinos
Vobis cucullos, præferentes Claudii
Infignia, nomenque et decus, Salmafii :
Geftetis ut per omne cetarium forum
Equitis clientes, fcriniis mungentium
Cubito virorum, et capfulis, gratiffimos.

ALLI ex concubitu gravidam te, Pontia, Mori,
Quis bene moratam, morigeramque neget?

G

Apologus de Rustico & Hero.

USTICUS ex Malo fapidiffima poma quotannis

R ex and

Legit, & urbano lecta dedit Domino :

Hic incredibili fructûs dulcedine Captus

Malum ipfam in proprias tranftulit areolas.

10

« السابقةمتابعة »