صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Elegia quinta, Anno ætatis 20.

In adventum veris.

N fe perpetuo Tempus revolubile gyro

IN

Jam revocat Zephyros vere tepente novos.
Induiturque brevem Tellus reparata juventam,
Jamque foluta gelu dulce virefcit humus.
Fallor? an & nobis redeunt in carmina vires,
Ingeniumque mihi munere veris adeft?
Munere veris adeft, iterumque vigescit ab illo
(Quis putet) atque aliquod jam fibi pofcit opus.
Caftalis ante oculos, bifidumque cacumen oberrat,
Et mihi Pyrenen fomnia nocte ferunt.
Concitaque arcano fervent mihi pectora motu,
Et furor, & fonitus me facer intùs agit.
Delius ipfe venit, video Penëïde lauro
Implicitos crines, Delius ipfe venit.

Jam mihi mens liquidi raptatur in ardua cœli,
Perque vagas nubes corpore liber eo.

Perque umbras, perque antra feror penetralia vatum,
Et mihi fana patent interiora Deûm.
Intuiturque animus toto quid agatur Olympo,
Nec fugiunt oculos Tartara cæca meos.
Quid tam grande fonat diftento fpiritus ore?
Quid parit hæc rabies, quid facer ifte furor?
Ver mihi, quod dedit ingenium, cantabitur illo;
Profuerint ifto reddita dona modo.

Jam Philomela tuos foliis adoperta novellis
Inftituis modulos, dum filet omne nemus.
Urbe ego, tu fylvâ fimul incipiamus utrique,
Et fimul adventum veris uterque canat.
Veris io rediere vices, celebremus honores
Veris, & hoc fubeat Mufa perennis opus.

10

20

30

Jam fol Ethiopas fugiens Tithoniaque arva,
Flectit ad Arctòas aurea lora plagas.

Eft breve noctis iter, brevis eft mora noctis
Horrida cum tenebris exulat illa fuis.
Jamque Lycaonius plauftrum cælefte Boötes
Non longâ fequitur feffus ut ante viâ,
Nunc etiam folitas circum Jovis atria toto
Excubias agitant fydera rara polo.

opacæ

Nam dolus, & cædes, & vis cum nocte receffit,
Neve Giganteum Dii timuere fcelus.

Forte aliquis fcopuli recubans in vertice pastor,
Rofcida cum primo fole rubefcit humus,
Hac, ait, hac certè caruifti nocte puellâ

Phabe tuâ, celeres quæ retineret equos.
Læta fuas repetit fylvas, pharetramque refumit
Cynthia, Luciferas ut videt alta rotas,
Et tenues ponens radios gaudere videtur
Officium fieri tam breve fratris ope.
Defere, Phabus ait, thalamos Aurora feniles,
Quid juvat effoeto procubuiffe toro?
Te manet Æolides viridi venator in herba,
Surge, tuos ignes altus Hymettus habet.
Flava verecundo dea crimen in ore fatetur,
Et matutinos ocyus urget equos.
Exuit invifam Tellus rediviva fenectam,

Et cupit amplexus Phabe fubire tuos ;
Et cupit, & digna eft, quid enim formofius illâ,
Pandit ut omniferos luxuriofa finus,

Atque Arabum fpirat messes, & ab ore venusto
Mitia cum Paphiis fundit amoma rofis.
Ecce coronatur facro frons ardua luco,
Cingit ut Ideam pinea turris Opim;
Et vario madidos intexit flore capillos,

Floribus & vifa eft poffe placere fuis.
Floribus effufos ut erat redimita capillos

40

50

60

Tenario placuit diva Sicana Deo.
Afpice Phabe tibi faciles hortantur amores,
Mellitafque movent flamina verna preces.
Cinnamed Zephyrus leve plaudit odorifer alâ,
Blanditiafque tibi ferre videntur aves.
Nec fine dote tuos temeraria quærit amores
Terra, nec optatos pofcit egena toros,
Alma falutiferum medicos tibi gramen in ufus
Præbet, & hinc ticulos adjuvat ipfa tuos.
Quòd fi te pretium, fi te fulgentia tangunt
Munera, (muneribus fæpe coëmptus Amor)
Illa tibi oftentat quafcunque fub æquore vafto,
Et fuperinjectis montibus abdit opes.

Ah quoties cum tu clivofo feffus Olympo
In vefpertinas præcipitaris aquas,

Cur te, inquit, curfu languentem Phabe diurno
Hefperiis recipit Cærula mater aquis?

Quid tibi cum Tethy? Quid cum Tarteffide lymphâ,
Dia quid immundo perluis ora falo?

Frigora Phabe meâ melius captabis in umbrâ,
Huc ades, ardentes imbue rore comas.
Mollior egelidâ veniet tibi fomnus in herbâ,
Huc ades, & gremio lumina pone meo.
Quáque jaces circum mulcebit lene fufurrans
Aura per humentes corpora
fufa rofas.
Nec me (crede mihi) terrent Semeleia fata,
Nec Phaetonteo fumidus axis equo;
Cum tu Phabe tuo fapientius uteris igni,
Huc ades & gremio lumina pone meo.
Sic Tellus lafciva fuos fufpirat amores;

Matris in exemplum cætera turba ruunt.
Nunc etenim toto currit vagus orbe Cupido,
Languentefque fovet folis ab igne faces.
Infonuere novis lethalia cornua nervis,

Trifte micant ferro tela corufca novo.

70

80

90

100

Jamque vel invictam tentat superasse Dianam,
Quæque fedet facro Vefta pudica foco.
Ipfa fenefcentem reparat Venus annua formam,
Atque iterum tepido creditur orta mari.
Marmoreas juvenes clamant Hymenæe per urbes,
Litus io Hymen, & cava faxa fonant.
Cultior ille venit tunicâque decentior aptâ,
Puniceum redolet veftis odora crocum.
Egrediturque frequens ad amoni gaudia veris

Virgineos auro cincta puella finus.

[ocr errors]

Votum eft cuique fuum, votum eft tamen omnibus unum,
Ut fibi quem cupiat, det Cytherea virum.

Nunc quoque feptenâ modulatur arundine pastor,
Et fua quæ jungat carmina Phyllis habet.
Navita nocturno placat fua fydera cantu,
Delphinafque leves ad vada fumma vocat.
Jupiter ipfe alto cum conjuge ludit Olympo,

Convocat & famulos ad fua fefta Deos.
Nunc etiam Satyri cum fera crepuscula furgunt,
Pervolitant celeri florea rura choro,

Sylvanufque fuâ Cypariffi fronde revinctus,

Semicaperque Deus, femideufque caper.
Quæque fub arboribus Dryades latuere vetuftis
Per juga, per folos expatiantur agros.
Per fata luxuriat fruticetaque Manalius Pan,
Vix Cybele mater, vix fibi tuta Ceres,
Atque aliquam cupidus prædatur Oreada Faunus,

Confulit in trepidos dum fibi Nympha pedes,
Jamque latet, latitansque cupit male tecta videri,

Et fugit, & fugiens pervelit ipfa capi.
Dii quoque non dubitant cælo præponere fylvas,
Et fua quifque fibi numina lucus habet.
Et fua quifque diu fibi numina lucus habeto,
Nec vos arboreâ dii precor ite domo.
Te referant miferis te Jupiter aurea terris

120

130

Sæcla, quid ad nimbos afpera tela redis?
Tu faltem lentè rapidos age Phabe jugales
Quà potes, & fenfim tempora veris eant.
Brumaque productas tardè ferat hifpida noctes,
Ingruat & noftro ferior umbra polo.

Elegia fexta.

Ad Carolum Diodatum ruri commorantem.

140

Qui cum idibus Decemb. fcripfiffet, & fua carmina excufari postulaffet fi folito minus essent bona, quod inter lautitias quibus erat ab amifis exceptus, haud fatis felicem operam Mufis dare se posse affirmabat, hunc habuit refponfum.

ITTO tibi fanam non pleno ventre falutem,

MIT

Quâ tu diftento forte carere potes.

At tua quid noftram prolectat Mufa camœnam,
Nec finit optatas poffe fequi tenebras ?

Carmine fcire velis quám te redamémque colámque,
Crede mihi vix hoc carmine fcire queas.

Nam neque nofter amor modulis includitur arctis,
Nec venit ad claudos integer ipfe pedes.
Quàm bene folennes epulas, hilaremque Decembrim
Feftaque cœlifugam quæ coluere Deum,
Deliciafque refers, hyberni gaudia ruris,
Hauftaque per lepidos Gallica mufta focos.
Quid quereris refugam vino dapibufque poëfin?
Carmen amat Bacchum, Carmina Bacchus amat.
Nec puduit Phabum virides geftaffe corymbos,
Atque hederam lauro præpofuiffe fuæ.

Sæpius Aoniis clamavit collibus Eux

Mifta Thyonéo turba novena choro.

Nafo Corallais mala carmina mifit ab agris:

Non illic epulæ non fata vitis erat.

10

20

« السابقةمتابعة »