صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

obliteres crimen, ut non folùm ad condifcipulorum menfam, fed ad magiftri gratiam reftituatur, favoria tui ftudiofiffimus, M. P.

CARMEN DEPRECATORIUM AD EUNDEM.

IRATAS acuit dum læfus Apollo fagittas,
Neglectas renovat mosta Thalia preces;
Qualefcunque poteft jejuno promere cantu;
Heu mihi non eft res ingeniofa fames!
Grana neges, alacri languet vis ignea gallo,
Deme laboranti pabula, languet equus.
Latrantis ftomachi fterilis nec pafcis hiatum
Daphni, nec arentem Caftalis unda fitim..
Tum bene laffatur Flaccus cum dixerit Ohe!
Pieriafque merum nobilitavit aquas.

Jejuni depreffa jacet vel Mufa Maronis,

Flet culicem efuriens qui fatur arma canit. O fi! Mæcenas major mihi riferit, O fi Fulgenti folitum regnet in ore jubar, Crimine purgato pie poft jejunia, Mufa

Inciperet præful grandia, teque loqui.

M. P.

1

DUM

தி

DUM BIBIMUS

"OBREPIT NON INTELLECTA SENECTUS."

SISTE mero bibulas effuso temporis alas,
Hefternumve minax coge redire diem;
Nil facis; ufque volabit inexorabilis ætas,
Canitiemque caput fentiet atque rugas.

I brevis, & properans in funus necte corollas,
Mox conflagrando conde Falerna rogo.
Clepsydra Saturni túa nec crystalina distant,
Dum motu parili vinum & arena fluunt.

Dum loquor, ecce! perit redimite gloria frontis,
Dat rofa de fertis lapfa, Memento mori.
Sed tibi, dum nôras nimis properare puellas,
Ut citiùs rumpat ftamina, Bacchus adeft.
Deftituit cæcum fubito fol ebrius orbem,

Occafum tremulo narrat adeffe rubor.

M. P.

REVE

REVERENDO IN CHRISTO PATRI

тно

M Æ S PRAT,

EPISCOPI ROFFENSI, ETC.

Ευδαιμονεν.

VICIMUS, exultans faufto crepat omine Daphnis,

Teftaturque bonos nuncia fibra Deos;
Grandius eloquium meditare Thalia, patronum
Quem modò laudâfti, nunc venerare patrem.
Quis putet incertis volvi fubtegmina Parcis?
Quis meritos æquum deftituiffe Jovem ?
Cum virtute tuum crefcit decus, aucte facerdos,
Impatienfque breves fpernit utrumque modos.
Qualiter Elæo felix in pulvere victor,

Cui femel ornatas lambit oliva comas,
Sufpirans partas queritur marcefcere frondes,
Et parat elapfas ad nova bella rotas:
Sic tibi major honos veteres protudit honores,:
Metaque præteritæ laudis origo novæ est:.
Phoebææ juvenile caput cinxere corollæ,
Palma vira decuit tempora, mitra fenis.

M. P.

VOL. II.

T

EPIS

EPISTOLA EODEM TEMPORE MISSA.

CUM voluntas regia, optimatum confenfus, bonorumque omnium ftudia infulam merenti concefferint, ignofcas, pater reverende, quod inter communem populi plaufum cliens eò minus ad enarrandum fufficiens quò beneficiis plus fuerim devinctus, & tuos in ecclefiâ honores & ecclefiæ à tuis honoribus felicitatem feftinet gratulari, favoris tui ftudiofiffiM. P.

mus,

A D

FRANC. EPISC. ELIENSEM.

EXORATA boni tribuerunt munera Divi,

Patronique novus tempora cingit honos. Concedas hilaris repetitum Mufa laborem, Et notum celebres, et mihi dulce decus. O fi te canerem, præful venerabilis, O fi

Fiftula cum titulis crefceret aucta tuis, Æque turba tibi non cederet ima clientum, Cederet ac numeris optima Mufa meis.

Hoc tamen ut meditor, mihi quid nifi vota fuperfunt?
Imbelles humeros nobile laffat onus.

Ergo minor virtus celebretur, dum tibi præful
Quod laudem fuperes gloria major crit.

CUM

CUM virtutes tuas unufquifque collaudet & honores gratuletur, noftræ V. R. audaciæ ignofcat tua benignitas, fi minimâ pollens eloquentiâ, ardentiffimo tamen ftudio accenfus, ad communem populi chorum adjungens vocem, cum virum optimum tum benig. niffimum celebret patronum, qui, tuis maximè devindus beneficiis, fummoperè conatur meritò vocari Favoris tui ftudiofiffimus, M. P.

QUICQUID VULT, VALDE VULT."

DUM tingit Siculus folis cœlique meatus,
Aftra polofque tuos quos fibi condit habet.
Nil facit inftantis mørtis bellique tumultus ;
Ufque fed egregium fedulus urget opus.
Non vacat exiguæ curas impendere vitæ ;
Sat fibi curarum Conditor orbis habet.

« السابقةمتابعة »