صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Vive, Deo fidens, Christi præcepta sequendo, Dum modo vita manet, dum tempora certa salutis. Tempus et hora volat, momentis labitur ætas. Despice, quæ pereunt, fugitivæ gaudia vitæ. Non fragiles secteris opes, et inania lucra: Nec te sollicitet circumflua copia rerum. Sint tibi divitiæ, divinæ dogmata legis, Sanctorumque patrum casta moderamina vitæ ; Omnia quæ dociles scripserunt ante magistri, Vel quæ doctiloqui cecinerunt carmina vates. Has cape, divitias semper contemne caducas : In mentemque tibi veniat tremebunda senectus; Quam gelidæ tandem sequitur violentia mortis. Ultima jam sapiens meditatur tempora vitæ, Torpentes senio vires, morbosque frequentes, Incertumque diem lethi, certosque dolores. Multa senem fragilis vexant incommoda carnis. Nam macie turpi tabescunt languida membra: Tunc genuum junctura riget, venasque per omnes Illius in toto frigescit corpore sanguis;

Sic baculo nitens artus sustentat inertes.

Quid tristes memorem gemitus? quid tædia mentis?
Somnus abest oculis, illum sonus excitat omnis.
Quid tunc argenti, fulvi quid proderit auri
Improba congeries multos collecta per annos?
Munera quid procerum? ditis quid prandia mensæ?
Quid meminisse juvat transactæ gaudia vitæ,
Venerit extremi tandem cum terminus ævi?
Hæc, dum vita volat, vigili qui mente retractat,
Spernit avaritiam, vanosque refutat honores.
Quid modo terrenis mentes intendere curis
Mortales cupiunt? quid turpia lucra sequuntur?
Semper avarus eget nummo, testante poeta,
Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit.
Indiget inter opes, nec habet quod habere videtur.
Ille domi solus nummos abscondit in arca,
Divitias cumulans: dum sese nescit amare,
Plus amat hæredem, servat cui cuncta fidelis.
O nimium felix, parcus cui sufficit usus,

VOL. IV.

E E

Corporis ut curam moderamine temperet æquo.
Non misera capitur cæcaque cupidine rerum,
Nec majora cupit, quam quæ natura reposcit :
Non lucri cupidus nummis marsuppia replet,
Nec molles cumulat tinearum ad pabula vestes :
Pascere non pingui procurat fruge caballos,
Nec trepido tales volvit sub pectore curas,
Ne subitis pereat collecta pecunia flammis,
Aut fracta nummos rapiat fur improbus arca,
Vivitur argento sine, jam sine vivitur auro;
Nudi nascuntur, nudos quoque terra receptat.
Divitibus nigri reserantur limina Ditis,
Pauperibusque piis cœlestia regna patescunt.
Temnere divitias monuit Salvator avaros:
Quisquis amat Christum, sequitur vestigia Christi.
Nam brevis et fragilis morituræ gloria carnis,
Quicquid habet, rapidi velox fuga temporis aufert.
Pulchre veridici cecinit vox talia vatis,

Tempora dinumerans ævi vitæque caducæ :
Omnia tempus agit, cum tempore cuncta trahuntur.
Alternant elementa vices, et tempora mutant:
Accipiunt augmenta dies noctesque vicissim,
Tempora sunt florum, retinet sua tempore messis:
Sic iterum spisso vestitur gramine campus.
Tempora gaudendi, sunt tempora certa dolendi:
Tempora sunt vitæ, sunt tristia tempora mortis.
Omnia dat, tollit, minuitque volatile tempus.
Ver, æstas, autumnus, hyems, redit annus in annum :
Omnia cum redeunt, homini sua non redit ætas.
Hæc sapiens omni semper reminiscitur hora,
Atque domum luctus epulis præponit opimis.
Ultima nunc humili concludam verba precatu ;
Sis memor ipse mei, versus cum legeris istos,
Tempora sic habeas optatæ longa senectæ.

RECENSIO.

Acrostichis utriusque nomen complectens, a Goldasto primum est edita, sed a

b Eccles. cap. 3. ver. 4.

subsequente epistola divulsa, quam ille ad Sethum quendam scriptum fuisse putavit; fretus authoritate manuscripti Sangallensis, In quo primus versus ita legebatur.

Suscipe, Sethe, libens et perlege mente serena.

Nos vero inscriptionem alteram, quam in prima hujus epistolæ editione ex suis codicibus expressit Georgius Fabricius, vel eo nomine retinendam censulmus; quod non tam ad ipsam acrostichidem, quam ad sequens carmen, illa loquacitatis excusatio referenda videatur :

Da veniam dictis, fuimus fortasse loquaces.

EPISTOLA VI.

EJUSDEM COLUMBANI, AD FEDOLIUM.

ACCIPE, quæso,
Nunc bipedali

Condita versu

Carminulorum

Munera parva:

Tuque frequenter

Mutua nobis

Obsequiorum
Debita redde.
Nam velut æstu,
Flantibus Austris,
Arida gaudent
Imbribus arva;
Sic tua nostras
Missa frequenter
Lætificabit
Pagina mentes.

Non ego posco

Nunc perituræ

Munera gazæ :
Non, quod avarus
Semper egendo
Congregat, aurum:
Quod sapientum
Lumina cœcat,
Et velut ignis
Flamma perurit
Improba corda.
Sæpe nefanda

Crimina multis
Suggerit auri
Dira cupido.
E quibus ista
Nunc tibi pauca
Tempore prisco
Gesta retexam.
Extitit ingens
Causa malorum
Aurea pellis.
Corruit auri

Munere parvo
Cœna Dearum ;
Ac tribus illis
Maxima lis est
Orta Deabus.
Hinc populavit
Trojugenarum
Ditia regna
Dorica pubes.
Juraque legum

Fasque fidesque

Rumpitur auro.

Impia quippe
Pigmalionis
Regis ob aurum
Gesta leguntur.
Sic Polydorum
Hospes avarus
Incitus auro
Fraude necavit.

Fœmina sæpe
Perdit ob aurum
Casta pudorem.
Non Jovisa auri
Fluxit in imbre:
Sed quod adulter

• Casus recti άρχαϊκῶς.

« السابقةمتابعة »