lum apparere epistolici characteris vestigium," recte a viro eruditissimo est observatum sicut etiam, hinc sermonis sui 49. exordium mutuatum esse homiliarum ad fratres in eremo, quæ inter Augustini opera feruntur, consarcinatorem. Et sane, inter Columbani instructiones seu Homilias XIII. quæ in manuscripto monasterii Bobiensis habentur, hæc ipsa ordine quinta reperitur; indeque descripta, Parisiis a Thoma Messinghamo typis est mandata. Nos vero, ex mutua utriusque editionis collatione, hanc sive epistolam sive homiliam aliquanto emendatiorem hic exhibuimus. "Columbanus magnus ille Hiberniæ Archimandrita, et Bobiensis in Italia celebris Benedictinorum cœnobii institutor et rector universales epistolas ad totius Ecclesiæ viros destinabat. Una mihi suppetit manuscripta ex prædicto monasterio transmissa," inquit Lucas Waddingus Hibernus, annot. in epist. 1. Francisci ad universos Christi fideles. EPISTOLA IV. Ejusdem Columbani, Rhythmica. MUNDUS iste transit, et quotidie decrescit: a Id est, alteri. b Joh. cap. 3. ver. 19. e Esai. cap. 40. ver. 6. 1 Pet. cap. 1. ver. 24. Jacob. cap. 1. ver. 11. Vultus Christi radius præ cunctis amabilis, Quas mox ingredietur non parva pernicies. Quam nec mors, nec mæroris metus, est consumptura. Cum regnante regnabunt, cum gaudente gaudebunt. RECENSIO. Ex duobus antiquis bibliothecæ Sangallensis monasterii exemplaribus edidit Goldastus: quorum unum ávúvvμov, alterum auctoris nomen præferebat. Verum et illum et me quoque fugerat, quod a doctissimo episcopo Kilmorensi D. Guilielmo Bedello est animadversum; rhythmis orationem totam contineri. Ut inter ea quæ ad canendum digna Columbanum edidisse scribit Jonas et Sige a Jonas abbas, in vita S. Columbani, cap. 2. post 23um. bertus, etiam hæc numeranda fuerit epistola. Versus enim sunt parisyllabi omnes, modulationi accommodati: in quibus, elisionum et quantitatis ratione prorsus neglecta, quatuordecim syllabarum numerus studiose est observatus. Unde singulis per orixovç descriptis, paucula quædam a nobis sunt leviter immutata, et tres quoque dempti versiculi, quibus nullus alius simili rhythmo desinens respondere deprehendebatur, nempe post distichon 13um. Pulchritudo hominum senescens delabitur. Ubi laudes Domini nulla vox retinet; vel potius (ut et sensus et numeri syllabarum ratio postulat) nulla vox non recinet. et post 25um. In qua male resonans, nulla vox audita est. Hujus generis versus, inter Bonifacii Moguntini epistolas, complures cernuntur, octo syllabarum numero constantes: de quibus (in epistola 65a ad Aldhelmum) ita meminit Ædilwaldus. "Huic nostræ parvitatis epistolæ trina cantati modulaminis carmina, binis generibus digesta subdidimus, &c. quorum tertium non pedum mensura elucubratum, sed octonis syllabis in uno quolibet versu compositis (una eademque litera comparibus linearum tramitibus aptata) cursim calamo perarante caraxatum tibi sagacissime sator, transmittens dicavi." nec alius spectandus hic rhythmus. Cujusmodi etiam quid in B. Augustini psalmo contra Donatistas observare licet, in quo versus omnes secunda vocali e terminantur; et in poematis Alcuini col. 1686, 1687. Simplicibus vero hisce rhythmis successerunt demum versus qui (abinventoris, ut putatur, nomine) Leonini sunt dicti ; ex rhythmo pariter et metro constantes utpote, in quibus tum similiter cadentium, tum quantitatis syllabarum ratio est habita. Cujus generis inter primos qui extant, Guilielmi Pictaviensis illi sunt, quos ad epistolam 29am sumus producturi. Hujus generis habentur Metelli (circa ann. 1060.) tomo primo antiq. lect. H. Canisii pag. 174. et inter epigrammata patrum monasterii S. Galli 63 et 65, tomo quinto pag. 734, 785. authore Eckerardo decano S. Galli, qui scripsit vitam Notheri Balbuli tomɔ sexto pag. 933. et alii MSS. quos habemus Dunstano Cantuariensi archiepiscopo directi. b Sigebert. de script. Eccles. cap. 60. c Pater, ut infra in (ipsius Aldhelmi) epistola XIII. EPISTOLA V. Ejusdem Columbani ad Hunaldum. CASIBUS innumeris decurrunt tempora vitæ : S umma quies, nil velle super, quam postulat usus. H os ego versiculos misi tibi sæpe legendos: A spice quam brevis est procerum regumque potestas. D a veniam dictis; fuimus fortasse loquaces. O mne quod est nimium, semper vitare memento. COLUMBANUS HIBERNUS, HUNALDO DISCIPULO. Suscipe, Hunalde, libens et perlege mente serena a al. in annis. |