صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

lum apparere epistolici characteris vestigium," recte a viro eruditissimo est observatum sicut etiam, hinc sermonis sui 49. exordium mutuatum esse homiliarum ad fratres in eremo, quæ inter Augustini opera feruntur, consarcinatorem. Et sane, inter Columbani instructiones seu Homilias XIII. quæ in manuscripto monasterii Bobiensis habentur, hæc ipsa ordine quinta reperitur; indeque descripta, Parisiis a Thoma Messinghamo typis est mandata. Nos vero, ex mutua utriusque editionis collatione, hanc sive epistolam sive homiliam aliquanto emendatiorem hic exhibuimus. "Columbanus magnus ille Hiberniæ Archimandrita, et Bobiensis in Italia celebris Benedictinorum cœnobii institutor et rector universales epistolas ad totius Ecclesiæ viros destinabat. Una mihi suppetit manuscripta ex prædicto monasterio transmissa," inquit Lucas Waddingus Hibernus, annot. in epist. 1. Francisci ad universos Christi fideles.

EPISTOLA IV.

Ejusdem Columbani, Rhythmica.

MUNDUS iste transit, et quotidie decrescit:
Nemo vivens manebit, nullus vivus remansit.
Totum humanum genus ortu utitur pari,
Et de simili vita fine cadit æquali.
Deferentibus vitam mors incerta subripit:
Omnes superbos vagos mœror mortis corripit.
Quod pro Christo largiri nolunt, omnes avari
Importune omittunt: post se colligunt alia.
Parvum ipsi viventes Deo dare vix audent:
Morti cuncta relinquunt; nihil de ipsis habent.
Quotidie decrescit vita præsens, quam amant:
Indeficiens manet sibi pœna quam parant.
Lubricum, quod labitur, conantur colligere:
Et hoc, quod se seducit, minus timent credere.
Dilexerunt tenebras tetras magis quam lucem:
Imitari contemnunt vitæ Dominum Ducem.
Velut in somnis regnent, una hora lætantur :
Sed æterna tormenta adhuc illis parantur.
Cœci nequaquam vident quid post obitum restat
Peccatori impio quod impietas præstat.
Cogitare convenit te hæc cuncta, Amice:
Absit tibi amare hujus formulam vitæ.
Omnis caro ut foenum, flagrans licet florida:
Sicque, quasi flos fœni omnis ejus gloria.
Orto sole arescit fœnum, et flos deperit:
Sic est omnis juventus, virtus cum defecerit.

a Id est, alteri.

b Joh. cap. 3. ver. 19.

Esai. cap. 40. ver. 6. 1 Pet. cap. 1. ver. 24. Jacob. cap. 1. ver. 11.

Vultus Christi radius præ cunctis amabilis,
Magis diligendus est, quam flos carnis fragilis.
Caveto, Filiole, seminare species,

Quas mox ingredietur non parva pernicies.
Plerique perpessi sunt pœnarum incendia;
Voluntatis lubrica nolentes dispendia.
Poculum impiissimæ noli tu bibere;
Unde multos plerumque vides lætos ridere.
Nam quoscumque videris ridere inaniter;
Scito in novissimis quod flebunt amariter.
Conspice, Clarissime, sic esse libidinem,
Ut morsum mortiferum, quod vincit dulcedinem.
Noli pronus pergere per vias mortalium :
Quam multis evenisse conspicis naufragium?
Perge inter laqueos cum suspensis pedibus;
Per quos captos cæteros incautos comperimus.
De terrenis eleva tui cordis oculos:
Ama amantissimos angelorum populos.
Beata familia, quæ in altis habitat:
Ubi senex non gemat, neque infans vagiat:
Ubi non esuritur, ubi numquam sititur :
Ubi cibo superno plebs cœlestis pascitur.
Ubi nemo moritur, quia nemo nascitur:
Ubi aula regia [ac] cœlestis pascitur.
Ubi vita viridis veraque est futura :

Quam nec mors, nec mororis metus, est consumptura.
Læti leto transacto lætum regem videbunt;

Cum regnante regnabunt, cum gaudente gaudebunt.
Tunc dolor, tunc tædium, tunc labor delabitur :
Tunc Rex Regum, Rex mundus, a mundis videbitur.

RECENSIO.

Ex duobus antiquis bibliothecæ Sangallensis monasterii exemplaribus edidit Goldastus: quorum unum ávávvμov, alterum auctoris nomen præferebat. Verum et illum et me quoque fugerat, quod a doctissimo episcopo Kilmorensi D. Guilielmo Bedello est animadversum; rhythmis orationem totam contineri. Ut inter ea quæ ad canendum digna Columbanum edidisse scribit Jonas et Sige

a Jonas abbas, in vita S. Columbani, cap. 2.

bertus, etiam hæc numeranda fuerit epistola. Versus enim sunt parisyllabi omnes, modulationi accommodati: in quibus, elisionum et quantitatis ratione prorsus neglecta, quatuordecim syllabarum numerus studiose est observatus. Unde singulis per orixovç descriptis, paucula quædam a nobis sunt leviter immutata, et tres quoque dempti versiculi, quibus nullus alius simili rhythmo desinens respondere deprehendebatur, nempe post distichon 13um.

post 23um.

Pulchritudo hominum senescens delabitur.

Ubi laudes Domini nulla vox retinet;

vel potius (ut et sensus et numeri syllabarum ratio postulat) nulla vox non recinet. et post 25um.

In qua male resonans, nulla vox audita est.

Hujus generis versus, inter Bonifacii Moguntini epistolas, complures cernuntur, octo syllabarum numero constantes: de quibus (in epistola 65a ad Aldhelmum) ita meminit Ædilwaldus. "Huic nostræ parvitatis epistolæ trina cantati modulaminis carmina, binis generibus digesta subdidimus, &c. quorum tertium non pedum mensura elucubratum, sed octonis syllabis in uno quolibet versu compositis (una eademque litera comparibus linearum tramitibus aptata) cursim calamo perarante caraxatum tibi sagacissime satore, transmittens dicavi." nec alius spectandus hic rhythmus. Cujusmodi etiam quid in B. Augustini psalmo contra Donatistas observare licet, in quo versus omnes secunda vocali e tcrminantur; et in poematis Alcuini col. 1686, 1687.

Simplicibus vero hisce rhythmis successerunt demum versus qui (ab inventoris, ut putatur, nomine) Leonini sunt dicti ; ex rhythmo pariter et metro constantes utpote, in quibus tum similiter cadentium, tum quantitatis syllabarum ratio est habita. Cujus generis inter primos qui extant, Guilielmi Pictaviensis illi sunt, quos ad epistolam 29am sumus producturi. Hujus generis habentur Metelli (circa ann. 1060.) tomo primo antiq. lect. H. Canisii pag. 174. et inter epigrammata patrum monasterii S. Galli 63 et 65, tomo quinto pag. 734, 785. authore Eckerardo decano S. Galli, qui scripsit vitam Notheri Balbuli tomɔ sexto pag. 933. et alii MSS. quos habemus Dunstano Cantuariensi archiepiscopo directi.

b Sigebert. de script. Eccles. cap. 60.

c Pater, ut infra in (ipsius Aldhelmi) epistola XIII.

EPISTOLA V.

Ejusdem Columbani ad Hunaldum.

CASIBUS innumeris decurrunt tempora vitæ :
O mnia prætereunt, menses volvuntur eta anni;
Labitur in senium momentis omnibus ætas.
Ut tibi perpetuam liceat comprendere vitam,
M olles illecebras vitæ nunc sperne caducæ.
Blanda luxuria virtus superatur honesta.
A rdet avaritia cœcaque cupidine pectus.
Nescit habere modum vanis mens dedita curis.
Vilius argentum est auro, virtutibus aurum.

S umma quies, nil velle super, quam postulat usus.

Hos ego versiculos misi tibi sæpe legendos:
Ut mea dicta tuis admittas auribus, oro.
Ne te decipiat vana et peritura voluptas.

A spice quam brevis est procerum regumque potestas.
Lubrica mortalis cito transit gloria vitæ.

Da veniam dictis; fuimus fortasse loquaces.

O mne quod est nimium, semper vitare memento.

COLUMBANUS HIBERNUS, HUNALDO DISCIPULO.

Suscipe, Hunalde, libens et perlege mente serena
Dicta Columbanus, fida te voce monentis:
Quæ licet ornatu careant sermonis honesti,

Vota tamen, ventisque piæ testantur amorem.

a al. in annis.

« السابقةمتابعة »