صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Dominum non credunt, et isti sanctum Spiritum perverso sensu esse quendam pravum hominem Montanum credunt, quorum similes multi sunt) et alii tales, cum ad sanctam Ecclesiam veniunt, baptizantur: quia baptisma non fuit, quod in errore positi in sanctæ Trinitatis nomine minime perceperunt. Nec potest hoc ipsum baptisma dici iteratum, quod, sicut dictum est, in Trinitatis nomine non erat datum.

Nestoriani vero quia in sanctæ Trinitatis nomine baptizantur, sed eos Judaicæ perfidiæ similes, incarnationem unigeniti non credentes, suæ hæreseos error obscurat, ad sanctam Ecclesiam Catholicam venientes, de veræ fidei firmitate et confessione docendi sunt: ut unum eundemque Dei et hominis filium, Deum Dominum nostrum Jesum Christum credant, ipsum existentem in divinitate ante secula, et ipsum factum hominem in fine seculorum: quia "Verbum caro factum est, et habitavit in nobis." Verbum vero carnem dicimus factum, non immutando quod erat, sed suscipiendo quod non erat. Incarnationis enim suæ mysterio unigenitus patris nostra auxit, sua non minuit. Una itaque persona est Verbum et caro, sicut ipse ait: "Nemod ascendit in cœlum, nisi qui de cœlo descendit, filius hominis qui est in cœlo." Qui filius Dei in cœlo, erat filius hominis qui loquebatur in terra.

Hinc Johannes ait: "Scimus quia filius Dei venit, et dedit nobis sensum." Qui nobis quem sensum dederit, illico subjungit: "ut cognoscamus verum Deum." Quem hoc loco verum Deum insinuat, nisi Patrem omnipotentem? Sed quid etiam de omnipotente filio sentiat, adjungit: "Et simus in vero filio ejus Jesu Christo." Ecce ait verum Deum patrem, verum ejus filium Jesum Christum. Quem verum filium quid esse sentiat, apertius ostendit: "Hic est," inquit, "verus Deus, et vita æterna." Si igitur, juxta errorem Nestorii, alius Verbum atque alius esset homo Jesus Christus; qui verus est homo, utique verus Deus non esset et vita æterna. Sed unigenitus filius

e Joh. cap. 1. ver. 14. Ibid. cap. 5. ver. 20.

d Ibid. cap. 3. ver. 13.

Verbum ante sæcula factus est homo. "verus Deus, et vita æterna."

Hic est ergo

Certe cum hunc sancta Virgo conceptura esset, et loquentem ad se angelum audiret, ait: "Ecce ancilla Domini, fiat mihi sicut dicis." Quæ cum eum concepisset, et ad Elizabeth cognatam suam pergeret, ab eadem Elizabeth protinus audivit: "Unde ego digna, ut mater Domini mei veniat ad me?" Ecce eadem virgo et ancilla Domini dicitur, et mater. Ancilla enim Domini, quia Verbum ante secula unigenitus æqualis est patri: mater vero, quia in ejus visceribus ex sancto Spiritu de ejusque carne factus est homo. Nec alterius ancilla, alterius mater: quia dum unigenitus Dei existens ante secula, ex ejus utero natus est homo, investigabili miraculo facta est et ancilla hominis per divinitatem, et mater Verbi per

carnem.

Non autem prius in utero virginis caro concepta est, et postmodum divinitas venit in carnem : sed mox ut Verbum venit in utero, mox Verbum servata propriæ virtute naturæ factum est caro. Et perfectus homo, id est, in veritate carnis et animæ rationalis, natus est per uterum virginis unigenitus filius Dei. Unde et unctus præ par

ticibus dicitur, sicut Psalmista ait: "Unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ præ consortibus tuis." Unctus quippe est oleo, dono videlicet Spiritus sancti: sed præ consortibus unctus est, quia omnes nos prius peccatores homines existimus, et postmodum per unctionem sancti Spiritus sanctificamur. Ipse autem qui existens Deus ante secula, per sanctum Spiritum in utero Virginis homo conceptus est in fine seculorum, ibi ab eodem Spiritu unctus est, abi conceptus. Nec ante conceptus, et postmodum unctus est; sed hoc ipsum de Spiritu sancto ex carne virginis concipi, a sancto Spiritu ungi fuit.

Hanc ergo nativitatis ejus veritatem quicunque a perverso errore Nestorii, revertuntur, coram sancta fraternitatis vestræ congregatione fateantur; eundem Nestorium,

Luc. cap. 1. ver. 38. h Psalm. 45. ver. 7.

Id. ibid. ver. 43.

cum omnibus sequacibus suis, et reliquas hæreses anathematizantes. Venerandas quoque synodos, quas universalis Ecclesia recipit, se recipere et venerari promittant: et absque ulla dubitatione eos sanctitas vestra, servatis eis propriis ordinibus, in suo cætu recipiat: ut dum et per sollicitudinem occulta mentis eorum discutitis, atque eos per veram scientiam recta quæ tenere debeant docetis, et per mansuetudinem eis nullam contrarietatem vel difficultatem de propriis suis ordinibus facitis, eos ab antiqui hostis ore rapiatis. Et tanto vobis apud omnipotentem Deum æternæ gloriæ crescat retributio, quanto multos colligitis, qui vobiscum in Domino sine fine gloriantur. Sancta itaque Trinitas orantes pro nobis sua vos protectione custodiat; vobisque in amore suo dona multipliciora concedat.

RECENSIO.

Ex Regest. lib. 9. epist. 61. indictione 4. quæ in annum 601. incurrit: licet manuscriptus Vaticanus Iberiam hic legat, pro Hibernia : ut notant Romani correctores in Gratian. de consecr. distinct. 4. cap. 44. Ab antiqua. In Romana tamen operum Gregorii editione vulgata lectio retinetur: sicut et in antiquioribus Gratiani editionibus, et Decret. part. 1. cap. 153. et Hincmaro Remensi in opusculo contra Hincmarum Laudunensem cap. 10. Vide Anton. Augustin. emendat. Gratiani lib. 1. in fine dialogi 4. Idem in prologo suo in Decret. "Simili dispensatione reatus papa Gregorius a Nestoriana hæresi revertentes in suis gradibus recipi jubet, ita scribens ad episcopos in Hibernia Catholica Ecclesiæ."

EPISTOLA III.

S. Columbani Hiberni.

Oa Tu vita quantos decepisti, quantos seduxisti, quantos excæcasti! Quæ, dum fugis, nihil es ; dum videris, umbra es; dum exaltaris, fumus es; quæ quotidie fugis, et quotidie venis; quæ veniendo fugis, et fugiendo venis: dissimilis eventu, similis ortu, dissimilis luxu, similis fluxu; dulcis stultis, amara sapientibus. Qui te amant, non te sciunt: et qui te contemnunt, ipsi te intelligunt. Ergo non es vera, sed fallax, te ostendis quasi veram, te reducis quasi fallacem. Quid ergo es humana vita? via es mortalium, et non vita, a peccato incipiens usque ad mortem. Vera enim esses, si te peccatum primæ transgressionis humanæ non interrupisset; et tunc casabunda et mortalis devenisti, cum omnes tuos viatores morti assignasti. Via ergo es ad vitam, non vita: vera enim es via, sed non plana; aliis longa, aliis brevis; aliis lata, aliis angusta; aliis læta, aliis tristis; omnibus similiter festinans, et irrevocabilis: via es, inquam, via es, sed non omnibus manifesta es; multi enim te vident, sed pauci te viam esse intelligunt. Sic enim subtilis es, et sic seductrix, ut paucorum sit te scire viam. Interroganda ergo es, et non credenda nec vindicanda; transeunda non habitanda, misera humana vita. Nullus enim in via habitat, sed ambulat; ut qui ambulant in via, habitent in patria. Quare ergo tu mortalis vita habitaris, diligeris, vindicaris? Asscitab es a perditis, contemneris a sensatis, caveris a salvandis. Timenda itaque es humana vita, et

a Circa annum 610. ceu potius 605.

bal. Diligeris a stultis.

multum cavenda; quæ sic fugitiva es, sic lubrica, sic periculosa, sic brevis, sic incerta, ut quasi umbra, aut imago, aut nubes, aut nihil, aut inane, dissolvaris. Dum ergo nihil es; o mortalis vita, nisi viæ imago, fugitiva ut avis, ut nubes incerta, et fragilis ut umbra, ut somnium: sic per te iter agendum est, tam sollicite, tam caute, tam expedite, ut viatorum more ad veram patriam omnibus intelligentibus festinandum sit; de transacto securis, de eo quod restat sollicitatis. Nihil enim tibi prodest ascendere, quod ascenderis, nisi, quod restat, evaseris. Via enim, et ascensus quidam, putanda est vita hæc. Non quæramus in via, quod futurum est in patria. Labor enim et fatigatio in itinere versatur; in patria requies et securitas paratur. Cavendum est itaque nobis, ne forte per viam securi simus, et ad veram nostram patriam non perveniamus. Sunt enim revera nonnulli in hoc itinere securi, desides, lividi: ut non tam in via, quam in patria esse videantur: et non tam voluntarii, quam inviti eunt ad patriam, nimirum jam perditam. Hic enim in via præusi sunt patria, et de brevi vita æternam mortem mercati sunt: infelices de frustrato commercio læti sunt; aliena caduca dilexerunt, et propria æterna neglexerunt. Quapropter quamvis sint læta, quamvis blanda, quamvis sint speciosa, aliena terrena devitemus, ut propria æterna non perdamus. Fideles in alienis inveniamur, ut in propriis ac nostris hæredes efficiamur: donante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat in sæcula sæculorum. Amen.

RECENSIO.

De eo Trithemius, in libro de scriptoribus ecclesiasticis. "Ex Hibernia veniens in Galliam et Germaniam; velut olim Druydum princeps, cultus divini et cœnobia auxit et famulos. Cum adhuc junior esset, magnum studium literis sanctis impendit: adeo ut eleganti stylo scripserit. In totum Psalterium commentariorum lib. 1. et quasdam ad fratres epistolas." Inter epistolas vero hanc primum edidit V. CL. Melchior Haiminsfeldius Goldastus, ex vetustissimo codice bibliothecæ monasterii S. Galli; in quo, hoc titulo prænotata legebatur. INCIPIT EPISTULA S. COLUMBANI ABBATIS. quanquam in ea "nul

Luc. cap. 16. ver. 12.

« السابقةمتابعة »