صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

idem meminit. "Ad quem ignem perpetuum Deum quosdam prædestinasse, quos non vult salvos fieri, et ideo salvi esse non possunt, et pro his Christum non fuisse passum; veteres etiam moderni, hæretici Prædestinatiani, mentientes, sicut et Pelagiani de peccato Adæ et libero hominis arbitrio, sine gratia Dei, male sentientes, dixerunt." Et de modernis quidem illic conqueritur, "Quoniam adhuc reliquiæ Prædestinatianorum in istis Gallicanis provinciis fauce susurra mussitant :" de veteribus, quinam illi fuerint, quandoquidem ne ipse quidem Hincmarus satis perspectum habuit, ex antiquioribus authoribus res est perquirenda.

Et eorum quidem originem Tiro Prosper, quisquis ille fuerit (nam a Prospero Aquitanico, Augustini propugnatore, longe diversum fuisse jamdudum demonstravit Arnaldus" Pontacus) in Hieronymiani chronici continuatione, sub annum Arcadii et Honorii vicesimum quartum, ita explicat. "Prædestinatorum hæresis, quæ ab Augustino accepisse dicitur initium, his temporibus serpere exorsa :" Sic enim, tum apud Thomam Waldensem, tum in duobus optimæ notæ MSS. exemplaribus, altero bibliothecæ regiæ, altero Benedictini apud Cantabrigienses collegii, locus est expressus : cum in libris editis, non ab ipso Augustino sed ab Augustini libris male intellectis, hæresis hæc accepisse dicatur initium. Nempe honori Augustini hoc modo consultum esse voluerunt interpolatores illi: nec animadverterunt Semipelagianorum fuisse istas technas; qui, novellæ cujusdam prædestinatianæ hæreseos excogitato odioso nomine, ipsius Augustini orthodoxam de prædestinatione doctrinam prægravare studuerunt,

Eam enim pro hæresi ab illis fuisse habitam, præter ea quæ in Fausti Semipelagiani libris passim occurrunt, etiam Arnobii illa in Psalmum centesimum octavum notatio satis ostendit. "Nota ex arbitrio evenisse ut nollet: propter hæresim, quæ dicit Deum alios prædestinasse ad benedictionem, alios ad maledictionem:" Quod vero eam dixerint ab Au

n Pontac. apparat. ad notas in Euseb. Hieron. et Prosperi chronic. pag.

22 23.

• Waldens. doctrin. fidei. tom. 1. lib. 1. cap. 22.

gustino accepisse initium, et contra patrum opinionem atque ecclesiasticum sensum ab eo fuisse introductam, illa Prosperi, in epistola ad ipsum Augustinum scripta de reliquiis Pelagianæ hæreseos, fidem faciunt. "Multi servorum Christi qui in Massiliensi urbe consistunt, in sanctitatis tuæ scriptis quæ adversus Pelagianos hæreticos condidisti, contrarium putant patrum opinioni et ecclesiastico sensui, quicquid in eis de vocatione electorum secundum Dei propositum disputasti." Et post: "Obstinationem suam vctustate defendunt: ut ea, quæ de epistola apostoli Pauli Romanis scribentis, ad manifestationem Divinæ gratiæ prævenientis electorum merita, proferuntur, a nullo unquam Ecclesiasticorum ita esse intellecta, ut nunc sentiuntur, affirment." Quibus et illud Hilarii addi potest, in alia ad eundem Augustinum data epistola. "Hæc sunt quæ Massiliæ, vel aliis etiam locis in Gallia, ventilantur: NOVUM, et inutile esse prædicationi, quod quidam secundum propositum eligi dicantur." Denique hujus doctrinæ assertoribus Prædestinatorum nomen, quod Tiro (et eum. secutus Sigebertus) usurpat, fuisse impositum ex dicti Arnobii verbis illis liquet, in expositione Psalmi centesimi quadragesimi sexti. "Nota tibi, PRÆDESTINATE, quod loquor: omnium generaliter bonam voluntatem Christi gratia hoc ordine, quo diximus, antecedit: si tamen pro omnibus natus, si tamen pro omnibus passus." cui geminum est et alterum illud Prædestinatianorum cognomentum, quo utitur Hincmarus, Gennadium Massiliensem imitatus: qui, in appendice ad Hieronymi indiculum de hæresibus adjecta, eorum sententiam, invidiose satis, hunc in modum explicat.

"Prædestinatiani sunt, qui dicunt quod Deus non omnes homines ad hoc crearit, ut omnes salventur; sed ut multitudine hominum ornetur mundus. Quod etsi generali prædicatione dicat: Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis; et ego reficiam vos: non tamen omnes ea voluntate vocet, ut omnes sequantur vocantem. Sed nec omnes qui ipso inspirante obediunt vocationi, dicuntur accipere exequendi in bono opere perseverantiam; sed post

P Edit. Paris. ann. 1617. pag. 26.

multos labores et justitiæ fructus, si non sunt de salvardorum numero, subtrahendas eis vires agendi, ne perdurent in bono: et e contrario, illos qui prædestinati sunt ad vitam æternam, etiamsi in perfidia, vel in omni genere peccati longo tempore volutentur; accepturos occasionem, qua et credant in Deum, et secundum Dei præceptum vivant, ut possideant societatem justorum. Tali definitione id docere student, quod Deus personas hominum accipiat: quod alios etiam invitos post multa mala opera attrahat ad salutem; alios post bona rejiciat, et compellat in malum, quo pereant in æternum."

Hujusmodi nimirum porismata ex Augustini de absoluta prædestinatione sententia deduxisse Massilienses ex Prosperi ad Gallorum capitula responsione intelligimus: ut "tali commento et detestationem ejus, quem impeterent, obtinerent; et ab his, quæ infamassent, curam exterriti lectoris averterent." Qua a Massiliensibus suis imbutus persuasione Gennadius, quo animo in Augustinum affectus fuerit satis aperuit; quum in scriptorum ecclesiasticorum catalogo illum "ex multiloquionon effugisse peccatum," atque errorem illius sermone multo contractum, lueta hostium exaggeratum, necdum hæresis quæstionem dedisse," pronuntiat. Itaque Isidorus' Hispalensis, relicto hic Gennadio, quem alias in suo Hæreticorum catalogo sequi solet, Prædestinatianorum horum mentione prorsus prætermissa, Pelagianorum hæresim eorum loco, judicio longe rectiore, substituit.

Quin et Vossius ipse noster, qui omnium primus ad monachos Adrumetinos (quibus duos libros, alterum de gratia ac libero arbitrio, de correptione ac gratia alterum, transmisit Augustinus) Prædestinatianorum originem retulit, in illorum tamen descriptione, perstrictam a Gennadio fuisse Augustini de prædestinatione absoluta sententiam, non diffitetur. Nam monachi quidem illi, "sic" gratiam prædicabant, ut negarent hominis esse

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

liberum arbitrium, aut in die judicii redditurum esse Deum unicuique secundum opera ejus"; neque "esse" corripiendum qui exorbitat de via justa, sed ei reditum et perseverantiam a Domino tantum esse poscendam:" de aliis vero quæ Prædestinatianis adscribi solent, adeoque de ipsa prædestinatione (unde id cognomenti illis inditum) fuisse ab eis aliquid peculiariter promulgatum, non legimus. Atqui nihil est eorum, quæ Prædestinatianis ab Arnobio, Gennadio, Hincmaro, aut ipso etiam Sigeberto tribuuntur; quod non a Pelagianis et Semipelagianis, ipsi Augustino et ejus sectatoribus, quo jure quave injuria, attributum fuisse comperimus.

Quod "quidam homines scilicet non ad hoc a Deo creati sint, ut vitam adipiscerentur æternam; sed ut habitum tantummodo seculi præsentis ornarent, et ad utilitatem nascerentur aliorum." Quod "non omnes homines velit Deus salvos fieri, sed certum numerum prædestinatorum." Quod "majorem partem generis humani ad hoc creet, ut illum perdat in æternum." Quod "hæca sit voluntas Dei, ut magna pars Christianorum salva esse nec velit, nec possit." Quod "Dominus noster Jesus Christus non pro omnium hominum salute et redemptione sit passus." Quod "non omnes homines vocentur ad gratiam." Quod "quid vocati sunt, non æqualiter sint vocati; sed alii ut crederent, alii ut non crederent." Quod "nolite Deus, ut omnes catholici in fide catholica perseverent; sed velit, ut magna exinde pars apostatet, et magna pars sanctorum a sanctitatis proposito ruat." Quod" pars' magna illa Christianorum catholicorum fidelium, atque sanctorum, quæ ad ruinam et perditionem prædestinata est, etiamsi petat à Deo sanctitatis perseverantiam, non impetrabit: eo quod mutari non potest divina prædestinatio, quæ illos præordinavit, præpa

" Id. de corrept. et grat. cap. 3, 4, et 10. Op. tom. 10. pag. 752, 754.

* Gallor. object. 13. apud Prosperum.

y Eorund. object. 8.

z Vincent. object. 3. apud eundem.

a

Ejusd. object. 7.

c Gallor. object. 4.

e Vincent. object. 8, et 9.

b Ibid. object. 1.

d Eorund. object. 5.

f Ejusd. object. 14.

ravit, præaptavit, ut caderent." Quod "non prædestinati ad vitam, etiamsi fuerint in Christo per baptismum generati, et pie justeque vixerint, nihil eis prosit : sed tandiu reserventur, donec ruant et pereant: nec ante eos ex hac vita, quam hoc eis contingat, auferri." Quod" quibusdam" vocatis, et pie justeque viventibus, obedientia subtrahatur, ut obedire desistant." Quod "omnes illi fideles et sancti, qui ad æternam mortem prædestinati sunt, quando ad vomitum suum relabuntur, vitio quidem suo hoc facere videntur; sed ipsius vitii causa est Divina prædestinatio, quæ illis latenter subtrahit bonas voluntates." Quod "si qui sunt nondum vocati, quos Deus gratia sua prædestinaverit eligendos, accipient eandem gratiam, qua velint, et sint electi: et si qui obediunt, si prædestinati sunt rejiciendi, subtrahentur obedientiæ vires ut obedire cessent." Quod "omnes1 illi fideles et sancti qui ad æternam mortem prædestinati sunt, posteaquam ceciderint, sic a Deo dispensentur, ne possint vel velint per poenitentiam liberari."

evan

Ad id quod extremo loco de πρоowжоλnfía objicitur, et, "rerum indigna confusione," vetus spectat illa Pelagianorum calumnia, initio libri sexti, sive Hypomnesticon, sive Hypognosticon proposita. "Credere" nos vel prædicare suggillatis, quia cum lege Dei et prophetis, cum gelio Christi ejusque apostolis, prædestinationem dicimus, quod Deus quosdam hominum sic prædestinet ad vitam regni cœlorum, ut si nolint orare, aut jejunare, aut in omni opere divino vigiles esse, eos omnino perire non posse; nec prorsus sui debere esse solicitos, quos Deus, quia voluit, semel jam eligendo prædestinavit ad vitam: quosdam vero sic prædestinavit in gehennæ pœnam, ut etiam si credere velint, si jejuniis et orationibus omnique se voluntati divinæ subjecerint, in his Deum non delectari, et vitam illis æternam in toto dari non posse; sic

Gallor. object. 3.

Vincent. object. 13.

h Eorund. object. 12.

Genuensium dubium 10. apud eund. ex Augustin. de bono vel dono perseverant. cap. 15.

Vincent. object. 15.

m Faust. de lib. arbitr. lib. 2. cap. 6.

"Author hypognostic. in Appen. tomi 10. oper. Augustini.

« السابقةمتابعة »