صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Neve quidpiam certum, praeter sortem, ex fructibus animalium quotannis solvatur.

Et in locationibus animalium, quae fiunt certo pretio si illa absq. dolo, aut negligentia ejus, qui conduxit, deteriora fiant, id semper sit damno ejus, qui locarit.

Si autem animalia dentur aestimata, ita ut sors danti salva sit, nihil omnio percipi possit.

Ne fiant contractus, qui libellarii seu ficti libellarii dicuntur, ubi non antecedat emptio certae rei immobilis pretio justo.

Vel ubi venditor redimere cogatur; vel ubi non possit redimere, nisi post certum tempus.

Vel ubi annuus census, ad cujus solutionem res obligatur, superat aestimationem fructuum, quos ex ipsa re dominus solet, aut potest percipere.

Et si loco pecuniae, vinum, frumentum, vel quid aliud in singulos annos promittatur; illud ad pecuniae, et justi pretii rationem redigatur pro consuetudine locorum

Si qui autem in aliquo ex his casibus, aut aliis qui usuram sapiunt, et a jure, ut iniqui, prohibentur, contraxerint, ipsi contractus, etiam jurejurando muniti, nulli, irriti, et inanes sint, contrahentes vero, tabelliones, qui instrumenta confecerint, proxenetae usurarum, aut lucri participes, ministriq. omnes horum scelerum, et poenis jure statutis, et Ecclesiasticis censuris puniantur.

Hortamur vero principes et magistratus, ut ipsi etiam huic pesti, quibus maxime poterunt, remediis, occurrant. Con. Mediol. sub. B. Car. Borromœo; confirmatum a B. Pio Papa V. An. 1566.

Gregorii XIII. Rescriptum cum Decreto in materia usurarum, ad Gulioli. mum Bavariæ Ducem. Ex tomo 18, Parte 1, num. 94. MSS. S. Caroli, quæ in Ambrosiana Mediolanensi Bibliotheca servantur, editum, et cum Vaticano ejusdem Pontificis Regesto collatum et emendatum.

GREGORIUS P P. XIII.

DILECTE FILI, NOBILIS VIR, salutem, et Apostolicam be nedictionem. Saepius ad nos scripsisti suspectum tibi vehementer esse morem istorum locorum quinos nummos in* centenos mutuo datos exigendi, cuperesque ex nobis cognoscere, jurene, ac salvâ consci

*MS, Ambrosian. hapent centeno; correctum est ex Regesto Vaticano,

entiâ, id fieri posset. Optimi Principis officio functus es, in suscipienda tuorum salutis cura. Rem omnem diligentissime consideravimus, doctissimos que viros adhibuimus. Sententiam istam Nobilitati tuae* cum his literis mittimus. Mandabis igitur ut haec ipsa forma servetur; sic enim istorum saluti providebitur, magna etiam cum tua mercede et laude. Datum Romæ apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die 27 Maii 1581. Pontificatus Nostri anno decimo. V. ANT. BUCCAPADULIUS.

Forma Contractus in Germania passim celebrati, de quo ultima resolutio petitur.

Titius in Germania pecuniam habens eamdem Sempronio cujusvis conditionis homini, ad nullum certum usum, sed pro arbitrio Debitoris distrahendam, ea lege tradit, ut Titius ex pacto, et civili abligatione (aliquando in eisdem literis, interdum in aliis adjicitur) jus habeat, quamdiu eadem pecunia apud Sempronium relinquitur, accipiendi quotannis ab eadem Sempronio quinque florinos pro singulis centenariis, et postea totam quoque summam capitalem. De tempore autem que restitutio capitalis fieri debeat, licet interdum aliquid certi determinetur, ut plurimum tamen nihil statuitur. Sed tam Titio, quam Sempronio plena potestas relinquitur, ut quandocunque voluerit (utilitate interim percepta in partem sortis non computatâ contractum rescindere possit; dummodo is, qui contractum rescindit, alterum sex menses antea praemoneat. Ex vi autem contractus, aut pacti adjeciti, Titius annui lucri, aut summae capitalis perdendae nullum periculum subit; sed, sive Sempronius fructificet, sive non, jus habet ab eo exigendi lucrum quinarium annuum pro centenario; et sive vivat sempronius, sive moriatur, Titius ab illo vevente, vel, illo mortuo, ab ejus haerede, summam capitalem recuperat, nihil quod interim recepit restituens.†

SENTENTIA APOSTOLICA.

Contractus, modo, et forma praedictis, celebratus, usurarius est; neque enim ad aliam speciem, quam mutui, cum conventione lucri ex eodem mutuo accepti, reduci potest; ex quo consequitur, ut * Cum pro in, quod in MS. Ambros. legitur, ex eodem Regesto emendatum. See translation, page 223.

per nullam consuetudinem, aut legem humanam excusari, neque ulla contrahentium etiam bona intentione defendi possit ; cum sit jure Divino et naturali prohibitus; quâ etiam ex causa nemini, sive diviti, sive pauperi, et quantumvis miserabili personae, hujusmodi contractum celebrare, lucrumque acquirere, aut retinere licet.

Si tamen in Germania aliquis est contractus, in quo quinque per centum accipiatur, aliis forma et modo a praedictis, celebratus, non per hoc tamen damnare, aut probare intendimus, donec specialiter fiat de eo expressio, et consideratio, ut quod de eo sit sentiendum decernatur, sicut de propositis decretum est.

Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo, da gloriam: PSALMUS cxiii.

FINIS.

:

[blocks in formation]

Clerks, Notaries, Judges, and all other agents in usurious affairs, 118; 202

[blocks in formation]

Gold coin exiled from the United States of America, by bank men,

[merged small][ocr errors]
[blocks in formation]
« السابقةمتابعة »