صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Ver erat, et fummæ radians per culmina villæ
Attulerat primam lux tibi Maie diem :

At mihi adhuc refugam quærebant lumina noctem, 15
Nec matutinum fuftinuere jubar.

Aftat Amor lecto, pictis Amor impiger alis,
Prodidit aftantem mota pharetra Deum :
Prodidit et facies, et dulce minantis ocelli,
Et quicquid puero dignum et Amore fuit.
Talis in eterno juvenis Sigeius Olympo
Mifcet amatori pocula plena Jovi;
Aut qui formofas pellexit ad ofcula nymphas
Thiodamantæus Naiade raptus Hylas.
Addideratque iras, fed et has decuiffe putares,
Addideratque truces, nec fine felle minas.
Et mifer exemplo fapuiffes tutiùs, inquit,
Nunc mea quid poffit dextera testis eris.
Inter et expertos vires numerabere noftras,
Et faciam vero per tua damna fidem.

Ipfe ego
fi nefcis ftrato Pythone fuperbum
Edomui Phœbum, ceffit et ille mihi;
Et quoties meminit Peneidos, ipfe fatetur
Certiùs et graviùs tela nocere mea.

Me nequit adductum curvare peritiùs arcum,

Qui poft terga folet vincere Parthus eques;
Cydoniufque mihi cedit venator, et ille

Infcius uxori qui necis author erat.
Eft etiam nobis ingens quoque victus Orion,
Herculeæque manus, Herculeufque comes,

20

25

30

35

49

Jupiter ipfe licet fua fulmina torqueat in me,
Hærebunt lateri fpicula noftra Jovis.

Cætera quæ dubitas meliùs mea tela docebunt,
Et tua non leviter corda petenda mihi.
Nec te ftulte tuæ poterunt defendere Mufæ,

Nec tibi Phœbæus porriget anguis opem.
Dixit, et aurato quatiens mucrone fagittam,
Evolat in tepidos Cypridos ille finus.
At mihi rifuro tonuit ferus ore minaci,

Et mihi de puero non metus ullus erat.
Et modò quà noftri spatiantur in urbe Quirites,
Et modò villarum proxima rura placent.
Turba frequens, faciéque fimillima turba dearum
Splendida per medias itque reditque vias.
Auctaque luce dies gemino fulgore corufcat,
Fallor? an et radios hinc quoque Phœbus habet.
Hæc ego non fugi spectacula grata feverus,
Impetus et quò me fert juvenilis, agor.
Lumina luminibus malè providus obvia misi,
Neve oculos potui continuiffe meos.

Unam fortè aliis fupereminuiffe notabam,
Principium noftri lux erat illa mali.
Sic Venus optaret mortalibus ipfa videri,

Sic regina Deûm confpicienda fuit.

45

50

[ocr errors]

55

60

Hanc memor objecit nobis malus ille Cupido,

65

Solus et hos nobis texuit antè dolos.

Nec procul ipfe vafer latuit, multæque fagittæ,
Et facis à tergo grande pependit onus.

Nec mora, nunc ciliis hæfit, nunc virginis ori,
Infilit hinc labiis, infidet inde genis:
Et quafcunque agilis partes jaculator oberrat,
Hei mihi, mille locis pectus inerme ferit.
Protinus infoliti fubierunt corda furores,
Uror amans intùs flammaque totus eram.
Interea mifero quæ jam mihi fola placebat,
Ablata eft oculis non reditura meis.

Aft ego progredior tacitè querebundus, et excors,
Et dubius volui fæpe referre pedem.

70

75

Findor, et hæc remanet, fequitur pars altera votum,
Raptaque tam fubitò gaudea flere juvat.

Sic dolet amiffum proles Junonia cælum,
Inter Lempiacos præcipitata focos.
Talis et abreptum folem refpexit, ad Orcum
Vectus ab attonitis Amphiaraus equis.
Quid faciam infelix, et luctu victus ? amores
Nec licet inceptos ponere, neve fequi.
O utinam spectare femel mihi detur amatos
Vultus, et coràm triftia verba loqui;
Forfitan et duro non eft adamante creata,

80

85

Forte nec ad noftras furdeat illa preces.

90

Crede mihi nullus fic infeliciter arfit,

Ponar in exemplo primus et unus ego. Parce precor teneri cum fis Deus ales amoris, Pugnent officio nec tua facta tuo.

Jam tuus O certè eft mihi formidabilis arcus,
Nate deâ, jaculis nec minus igne potens ;

95

Et tua fumabunt noftris altaria donis,

Solus et in fuperis tu mihi fummus eris.
Deme meos tandem, verùm nec deme furores,
Nefcio cur, mifer eft fuaviter omnis amans:
Tu modo da facilis, pofthæc mea fiqua futura est,
Cufpis amaturos figat ut una duos.

Hæc ego mente olim lævâ, studioque supino
Nequitiæ pofui vana trophæa meæ.
Scilicet abreptum fic me malus impulit error,
Indocilifque etas prava magistra fuit.
Donec Socraticos umbrofa Academia rivos
Præbuit, admiffum dedocuitque jugum.
Protinus extinctis ex illo tempore flammis,

Cineta rigent multo pectora noftra gelu.
Unde fuis frigus metuit puer ipfe sagittis,
Et Diomedeam vim timet ipfa Venus.

In proditionem bombardicam.

Cum fimul in regem nuper fatrapasque Britannos
Aufus es infandum perfide Fauxe nefas,
Fallor? an et mitis voluifti ex parte videri,
Et penfare malâ cum pietate fcelus?
Scilicet hos alti miffurus ad atria cœli,
Sulphureo curru flammivolisque rotis.
Qualiter ille feris caput inviolabile Parcis
Liquit lördanios turbine raptus agros.

ICO

[ocr errors][merged small]

In eandem.

SICCINE tentafti cœlo donâffe läcobum

Quæ feptemgemino Bellua monte lates?
Ni meliora tuum poterit dare munera numen,
Parce precor donis infidiofa tuis.

Ille quidem fine te confortia ferus adivit
Aftra, nec inferni pulveris ufus ope.

Sic potiùs fœdos in cœlum pelle cucullos,

Et quot habet brutos Roma profana Deos, Namque hac aut aliâ nifi quemque adjuveris arte, Crede mihi cœli vix bene fcandet iter:

In eandem.

PURGATOREM animæ derifit läcobus ignem,
Et fine quo fuperûm non adeunda domus.
Frenduit hoc trinâ monftrum Latiale coronâ,
Movit et horrificum cornua dena minax.
Et nec inultus ait temnes mea facra Britanne,
Supplicium fpreta relligione dabis.
Et fi ftelligeras unquam penetraveris arces,
Non nifi per flammas trifte patebit iter.
O quàm funefto cecinisti proxima vero,

Verbaque ponderibus vix caritura fuis!
Nam prope Tartareo fublime rotatus ab igni
Ibat ad æthereas umbra perusta plagas.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]
« السابقةمتابعة »