In the 8th No. of the Class. Journ. p. 353. We have published a collation of the Galean MS. of Persius preserved in the Library at Trinity College, Cambridge, and those, who are interested in the subject would do well to compare that collation with the text as published by Passow, and given above.
EN! vobis munusculum, ex quo voluptatem pariter et fructum percipiatis. En! yobis (quod de Pythagorâ olim dictum fuit) Xpvσã ¤πŋ, quæ auctorum suorum non minùs ingenii vires et bonarum disciplinarum intelligentiam ostendunt, quàm (quod majus) egregias animi dotes et eximiam optimorum morum conformationem. Glorietur sanè et gaudeat Academia Cantabrigiensis, quòd hos duo juvenes, quasi gemellos sibi dilectissimos, eodem ferè tempore ac partu, luce suâ sacrisque poculis et sustulerit et confirmaverit. Præmiorum, precor, illa a matre suâ venerandâ acceptio ad majora ducat et ampliora; ut, quâ in juvenilis honoris sectatione usi sint ambitione, illâ demum ad augendam patriam commoveantur, quin et (si opus sit) ad defendendam.
Jam valedicendum est et lectoribus benevolis et carminum horum aureorum scriptoribus. Nihil restat, nisi ut hi a nobis pro hâc veniâ gratias ex animo datas accipiant, illi intelligant nos, ut
abesset invidia, veteri adagio SENIORES PRIORES obsecutos esse in carminibus ordinandis.
Londini, ex officinâ meâ, prid. Kal. Jun. MDCCCXIV.
CAMBRIDGE TRIPOS PAPER FOR 1808.
Granta fave; tibi surgit opus: date candida cives Omina, et inceptis dextera cantet avis.
ERGONE, vicinâ cùm jam petit æthera mole Sacra domus dulci sophiæ, laribusque camoenas Exceptura novis, averso lumine Musa
Tantum spectat opus? nullusne, hoc inter amicum Doctrinæ nemus, et multi loca conscia vatis, Cessanten increpitat citharam, numerisque superbis Exultans ruit, et nascentia tecta salutat ?
Me, licèt apta joco, et dextrâ chelys icta trementi Nescio quid crepet indoctum, tamen ipsa cohortis Aoniæ pia cura movet, movet ipse fidelis Alma Matris amor; cæcâque cupidine flagro Temporibus tibi, Granta, recentem nectere laurum. Jamque, laboratas altè dum tollier arces
Admiror tacitus, fatis obducta futuris Discutitur subitò nubes, maturaque sedis Apparent decora, et rerum pulcherrimus ordo. O! fortunati, quorum jam limina surgunt! O! veneranda domus! quâ nil præclarius olim Græcia barbarico nondum pede proruta vidit In sylvis, Academe, tuis, interve Lycæi Ilisso mersos præterlabente recessus.
O! quales animos juvenum, quàm fortia cerno Pectora! quæ pubes hæc in penetralia denso Agmine conveniet, dignisque laboribus acrem Impendet curam! faciles pars supplice voto Ambiet Aonidas, Pindique per avia carpto Cinget flore comas; pars indefessa severæ Deteget ambages sophiæ, frustraque remotuin
Eruet in lucem mediâ e caligine verum. His avidi incumbent studiis; sic multa ferentes, Sic læti fugient soles, dum ver breve vitæ Ridet adhuc, aptique colendis artibus anni. At simul ingenitum mentis doctrina vigorem Auxerit, et tacitos paulatim excuderit ignes, Impavidi majora petent, famæque iter amplum Tramite percurrent vario: seu vividus ardor Vulnera per, mortesque, et turbida gaudia belli, Raptat agens; seu fors donis melioribus ornat Docta quies, placidæque togæ felicior usus. 1 decus, i nostrum, quò fata ingentia ducunt. Tali prole virum, tantis innixa columnis, Vim patria hostilem, conjuratasque repellet Sola minas; et, sæva fremant licèt arma, tenebit Antiquum imperium, et proprii sacra jura tridentis. Ergò illi meritæ vivent in sæcula laudes,
Quem fassa auctorem, et cujus de nomine dicta, Hæc nova se tollit sedes; sanctam illius umbram Grata colet Sophia, et vetitas marcescere laurus Deferet ad cari tumulum pia Musa patroni. Illa etiam memori nunquam lux excidet ævo, Quâ longævorum conspectus in agmine patrum, Ipse loci præses, (felix, qui præside tanto Clarescit locus!) et juvenum stipante catervâ, Huc celebrem duxit pompam, tectique futuri, Multa precans, lætâ posuit fundamina dextrâ. Scilicet et (fausto cùm jam perfecta labore Stet domus, et plenos jactet præsignis honores) Hanc quoties lucem rapido pede mobilis aunus Rettulerit, magni instaurans vestigia facti, Atria ridebunt epulis, festoque sonabunt Murmure: : dumque mero curas conviva sequaces Laxat, et imparibus gaudens servire Camoenis, Ternos ter poscit cyathos, sub vespere sero Præteritum repetet sermo gratissimus ævum, Principiumque loci, et dius memorabitur auctor.
Salve, saucta domus! tuque, O! celeberrima famâ Doctrinæ custos, heroümque optima, salve, Granta, parens! tibi dona ingenti accensus amore Qualiacunque fero; nec tu contemne ferentem. O! veteris monumenta artis sublimia, turres, O! longo veneranda situ delubra, viæque Arboreis obscuræ umbris, quà sæpe poëta Aut bibit, aut saltem visus bibere aure canorem Etherium, quàm vos dulci formidine captus
Intueor! vestros tacitum lustrare recessus Quàm juvat, et viles animo deponere curas! Tu quoque, qui salices inter cunctaris amoenas, Splendida suspiciens aprico in margine tecta, Non tu carminibus nostris indictus abibis, Came pater! neque enim Masis te gratior alter In mare decurrit fluvius; licèt amne superbo Volvatur, palmamque tumens sibi vindicet Isis. Scilicet his ripis primo chelyn impulit ictu Miltonus, vatum princeps; hìc sensibus imis Incidit ille calor, quo deinde per avia raptus Sulphureas Erebi fauces, infernaque vidit Concilia, et Superos ingentia bella moventes Cum Superis, plenumque fugâ et formidine cœlum. Quæ verò ingreditur densas incerta per umbras Forma? quis ille senex, lentis qui passibus errat, Majestate gravi, et fixo spectabilis ore? Agnosco canasque comas, frontemque serenam Neutoni: ut longâ mersas caligine noctis Naturæ pandit leges! ut mente volucri Indignatur humum, totusque per æthera fertur! Illustres animæ! vobis jam nescia rumpi Parta quies; vobis jam sol formosior ardet, Liberius ridet cœlum, dulcique amarantho Lucida perpetuæ præcingunt tempora vittæ. At nostri si forsan adhuc confinia mundi Despicitis, necdum curæ cessere priores, Has, precor, has ædes, quæ jam fastigia in auras Alta levant, sperantque suæ decus addere Grautæ, Spectetis placidi, et cœpto faveatis honesto. Ardeat huc olim missus, pubique futuræ Spiritus insidat vester; penetralia rerum Neutoni lustrent alii, rapidoque volatu
Tendat inaccessas alter Miltonus in oras.
Credo equidem, non vana loquor, credo ipse loquenti
Fata aperit Phoebus sed enim tremefacta propinquos
Exaudit belli fremitus, moestumque Camœna Demittit caput, et spissis sese occulit umbris. Eheu! jam pavidas magis et magis impulit aures Ferrea tempestas, et sævior ingruit horror. Quando erit, ut placidæ coëant in fœdera gentes? Quando erit, ut dirus sileat fragor; et vice gratâ Otia lassatas recreent genialia terras? O! dulces properate dies! felicia adeste Sæcula! tum nullo lasciviet icta timore Pieris, et Sophiæ manabunt pleniùs amnes..
Et mea fortè chelys, quæ jam fera murmura pugnæ Exiguis tenuare modis pudibunda recusat, Antiquum repetet ludum, veneresque jocosque Molle sonans canet, et læto gratabitur ævo.
JOANNES LONSDALE, Coll. Regal. et Univ. Schol. &c. Cantabrigia, In Comitiis Prioribus,
CAMBRIDGE TRIPOS PAPER FOR 1814.
Εἶτ ̓ αὖ λαλιὰν ἐπιτηδεῦσαι καὶ στωμυλίαν ἐδίδαξας
“Η 'ξεκένωσεν τάς τε παλαίστρας,
καὶ τοὺς παράλους ἀνέπεισεν
̓Ανταγορεύειν τοῖς ἄρχουσιν· καίτοι τότε γ ̓ ἡνίκ ̓ ἔγω "ζων, Οὐκ ἠπίσταντ ̓ ἄλλ', ἢ μάζαν καλέσαι, καὶ ῥυππαπαὶ εἰπεῖν. ARISTOPHANIS Rana. 1072.
Ephraim Suds." Why, I must be made an orator on; indeed I did speechify once at a vestry, concerning new lettering the church buckets, and came off 'cutely enough; but I want to speak speeches, as I tell you, at our meetings about politicks, and peace, and addresses, and the new bridge, and all them kind of things."
Foote's Orator. Act I. Sc. 1.
MOS meus est, et erit, post templa et sobria pocla, Qualia sunt Musis ita chara, ut quis putet istis Parnassi costas hirsutas frondibus, unde hic
Tam mire sapiens coquitur liquor; Ut redeam ad rem,
Mos meus est fora per vicosque errare, Deus quo
cunque rapit; nam cuique Deus fit dira libido.
Hic mihi, dum meditor, Godofredus quid docet Hermann,
Quid scopulos Bos semper arans, quique urget aratra Schæferus, in patrem mirâ vitulus pietate;
Et loca acu tango corrupta, fidelis amicus Obvius it, clamans : "Bipedum carissime, væ tu, "Quid facis? Ipsa vocat te nocte hâc Curia. Magni "Res agitur; seu, necne putes, quod publica debent "Munia Papicolis." Ego ad hæc. "Res nulla vetabit,
« السابقةمتابعة » |