صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Matth. vIII, 8.

Móvov einè Xóyov in Bibliis Anglicis reddita sunt, speak the word only,' sprich nur das wort ;' in nostris autem, sprich nur ein wort." The word ap. Anglos etiam denotat symbolum militare, das wort auf der wache,' sed an ita acceperit interpres vocem, dubito. Centurio quidem imperium Christi in morbos et malignos spiritus ex suo in milites metiebatur; sed inde nondum sequitur, quod etiam certa vocabula statuerit, quibus, quasi symbolis, pronunciatis, mali spiritus imperata facerent. Græcum certe si Ayov opinioni tali parum sie faveret.

With respect to the first of the three passages here produced, dedixaiwμévos éxeivos, justified rather than the other,' we are decidedly of the same opinion as the English translators, and so is Schleusner, whose words in his Lexicon are

“*H, magis quam, pro μãλxov †, cujus ellipseos exempla collegit Wesseling. ad Diodor. Sic. xI. II. Sic legitur in N. T. Luc. Χν111, 14. κατέβη οὗτος (μάλλον) δεδικαιωμένος εἰς τὸν οἶκον αὐτοῦ ἢ ixivos, descendit iste in domum suam magis justificatus, quam ille, h. e. hic Deo probatus domum discessit, seu veniam peccatorum consequutus est, ille non item. Nam Hebræi solent pro negativo adverbio quandoque particulam comparativam ponere. Cf. Glassii Philol. Sacr. p. 414. sq. ed. Dathii, et Wetstenii N. T. T. 1. p. 781. Matth. XVIII, 8. Luc. XVII, 2. Genes. xxxvIII, 6. d÷d¡xaíwτaι Oaμàp ✈ iyo, ubi vide Hebr. Ps. cxv111, 8. Tob. 111. 6.” The editions used by Teuber in this work are as follow:

“Græco usus sum Leusdeniano, qui prodiit Francof. ad Moen. 1692. Germanico, Bibliis Halensibus de An. 1716., Anglicano autem illo, qui Biblia Regia a Jacobo magnæ Britanniæ rege, nun cupatur, cujus sc. auspiciis hat versio adornata est. Prioribus quidem hæc accuratior prodiit omnibus, interea tamen et illa suos quoque passim fovet errores, quos in universum notavit Rich. Simon Hist. Crit. du N. T. Tom. 111. p. 515." We now proceed to make the promised extracts from the work itself.

Luc. xx1, v. 35, 36.

ἐπὶ πρόσωπον πάσης τῆς γῆς. Novum exinde argumentum desumi potest, non agi hoc in contextu de judicio quodam particulari, sed de universali, nempe extremo.

ἵνα καταξιωθῆτε, Καταξιωθῆναι non significat dignum fieri, sed dignum reputari, sive haberi. Quod Anglus interpres per accounted worthy accuratius explicavit. Fidelibus enim in extremo judicio, non propria justitia erit salutaris, sed Christi ipsis imputata. Hinc proprie loquendo non fient digni, sed reputabuntur tales.

We deem this opinion more correct than that of Schleusner, who in his Lexicon considers xaraiov as redundant, and translates the words, Ut hæc omnia eventura effugiatis, seu effugere vobis contingat.

Matth. x1, 10.

τὸν ἄγγελόν μου προ προσώπου σου. "Αγγελος hic nuncium significat, et quidem Johannem, sic dictum Baptistam. Hic præmissus g pornou Christi. Præmissi quidem etiam sunt quotquot in antiquo fœdere prophetarum Johannem antecesserunt. Sed Johannes, quia Christo in terris jam manifestato prædicavit, dicitur præmissus πρὸ προσώπου illius.

Matth. vIII, 4.

εἰς μαρτύριον αὐτοῖς. Puto cum Anglicano interprete, leprosum sanatum sistere se debuisse sacerdoti, cui ex lege Mosaica jus discernendæ lepræ competebat, ut illius quoque testimonio mundus declararetur: ne forte leprosus de recuperata valetudine dubitaret, vel sacerdotes miraculum extenuarent, sed ipsi potius suffragio suo hominem juvare tenerentur. Grotius verba εἰς μαρτύριον αὐτοῖς ita vult accipi, uti Matth. x, 13. et Marc. vi, 11. occurrunt, nempe in testimonium adversus illos in die nimirum judicii, spretæ divinæ veritatis tum temporis oblatæ. Subscriberem huic sententiæ, nisi antecedentia, sicut Moses præcepit, priori faverent. Anglicanus itidem interpres posteriora loca Matth. x, 13. Marc. vi, 11. licet una eademque ibi locutio occurrat ac in nostro, non tamen uno modo transtulit. Non enim vertit, uti in nostro, for a testimony unto them, sed for a testimony against them. Ex circumstantiis etiam dijudicari potest alium esse ibi verborum sensum.

Luc. 11, 27. et Hebr. 1, 6.

καὶ ἐν τῷ εἰσαγαγεῖν. Templi in Græco nulla iterum fit mentio, sub verbo autem eldayayev intelligitur. Solenne id mihi esse videtur in oblationibus sacrificiorum, natumque ex Hebraica voce. Usus etiam est Deus hoc verbo in præcepto de oblationibus sacrificiorum pro natu primis. Num. XVIII, 15. Illa enim, quæ uterum aperuerant, licet ære redimenda, tamen Deo sistebantur et dedicabantur, tanquam sacrificia. Supposita hac conjectura, haud incommode explicari possent verba Ebr. 1. 6. tot interpretum sententiis impedita, ὅταν εἰσαγάγη τὸν πρωτότοκον εἰς τὴν οἰκουμένην, 6 da er einfuhret den erstgebohrnen in die welt;' quemadmodum enim alias natu primi Deo adducebantur, tanquam sacrificia, ita Deus adduxit et obtulit mundo filium suum ab æterno generatum, tanquam donum et sacrificium.

Matth. xx1, 5.

ἐπὶ ὄνον, καὶ πῶλον, υἱὸν υποζυγίου. Anglus interpres fontes sequitur,

[ocr errors]

tam Græcos, quam Hebræos, et de uno saltem asino pullo loquitur. Non enim, ut Germanus, transtulit, und auf einem fullen, sed upon an ass and a colt, auf einem esel, und, zwar, einem fullen,' probe memor Hebr. non semper copulative, ut aiunt, sed sæpe etiam exegetice sumi, quod, si opus esset, variis exemplis probari posset. Sufficiat locus Ps. LXXVIII, 25. Manu ad edendum, et panem cælestem, ubi non habet sensum copulativum, sed exegeticum, reddendumque foret, Manna ad edendum, siquidem panem calestem. Cum Græcorum xaì par ratio est. Apoc. xx, 2. d5 koti diáßodos, xxi Zaravas, ubi xal pariter exegetice, non vero copulative, accipitur. Hinc Grotius ad Zach. IX, 9.-hoc est super pullum-de ætatede genere unius asini explicans, cui respondet Græcum ini ŏvov, xai πῶλον. Alias enim scribendum fuisset, καὶ ἐπὶ πῶλον, nisi interpres xal pro exegetico habuisset. Recte propterea Anglus, upon an ass and a colt. Si enim ap. Zachariam de uno tantum asino pullo sermo est, de quo inter eruditos fere est confecta res, non video, cur statuamus Christum duobus, asina sc. et pullo fuisse vectum, cuin Hierosolymam ingrederetur. Servator ita numerum asinorum multiplicando ipsum vaticinium reddidisset ambiguum, quod mihi non est probabile. Interea tamen in antecedentibus et consequentibus hujus historiæ, apertam fieri mentionem videmus asinæ a pullo diversæ. Versu 7. ἤγαγον τὴν ὄνον, καὶ τὸν πῶλον—καὶ ἐπεκάθισαν ἐπάνω auτav, exstat. Scultetus Exerc. Ev. cap. 73. omnino existimat particulam Tv esse intrusam, et eodem versu, pro autou scriptum esse aurav, putans fortasse auctorem, in cujus manus primum incidit historia Matthæi, parum intellecto loco Zachariano, infarsisse et mutasse quædam in contextu, ut Christus vaticinium ex asse implevisse videretur, cum constet pietatem sine literis magnarum sæpe confusionum matrem fuisse. Hinc ubi observavit Marcum, Lucam, et Johannem, unius tantum asini pulli mentionem facere, tanta illum sententiæ suæ fiducia tenuit, ut allegorias nonnullorum, ab asino et pullo desumtas, intempestivas, quæstionemque, An Christus modo asinæ, modo pullo insederit? ridiculam potius, quam curiosam, uti diva illam vocat, nuncupaverit. Verum enimvero, ut doctissimo viro prorsus assentiar, ego nondum a me impetravi, neque video quomodo, salva S. Scripturæ integritate, fieri possit. Conjectura enim de interpolato codice, uti in universum est temeraria, ita hac in quæstione nulla propemodum urgente necessitate fieret. Sufficit locum Zachariæ de uno saltem asino pullo agere, Christumque non nisi uno fuisse usum cum urbem intraret. Quid vero obstat quo minus statuamus, asinam matrem in itinere hoc pulli fuisse comitem? Præsertim cum experientia confirmet, quod asinæ a pullis suis vix, ac ne vix quidem se divelli patiantur. άv auTv de vestimentis explicari potest. Ad hoc in nonnullis codd. legitur aurèv sc,

πῶλον.

NOTICE OF

DIODORI SICULI BIBLIOTHECE HISTORICE LIBRI qui supersunt e Recensione PETRI WESSELINGII, cum Interpretationibus Lat. Laur. Rhodomani atque Annotationibus Variorum integris, Indicibusque locupletissimis, Nova Ed. cum Commentationibus III. C. G. HEYNII et cum Argumentis Disputationibusque JER. NIC. EYRINGII, Biponti, 1793-1807, in 11 vols. 8vo.

W E have, prefixed to this excellent edition, I. Hen. Stephani De Diodoro et ejus Scriptis brevis Tractatio; II. C. G. Heynii De Fontibus et Auctoribus Historiarum Diodori, et de ejus Auctoritate ex Auctorum, quos sequitur, Fide æstimanda, (Commentatio prima ad Libros III. priores, Commentatio altera ad Libros II.-V. Commentatio tertia ac postrema ad Libros XI.—XL.); III. I. Nic. Eyringii Quæstio de Operis Historici a Diodoro Siculo compositi Genere ac Virtutibus; IV. I. Nic. Eyringii Bibliotheca historica Diodori Siculi Descriptio accuratior, qua ejus Operis Economia declaratur, cum l'ita Diodori e Fabricii Bibl. Gr.; V..Notitia literaria Editt. Diodori Siculi, et superiorum, et novissima; VI. Petri Wesselingii Præfatio. The whole extends through 182 pages. We shall extract from the Notitia literaria the account of the work itself:

"Jam superest, ut susceptæ novissima editionis, nostris cum maxime studiis paratæ, quæ singulis deinceps voluminibus in lucem prodibit, rationem reddamus, quidve ea præstare destinaverimus, paucis exponamus. Quemadmodum in reliquis, quæ literarum causa instituimus, ea sola, quæ quamplurimis literarum studiosis commoda essent, sectati sumus, ita cœpta de Diodoro, eodem tendentia, speramus optimo et doctissimo cuique nos facile approbaturos esse. Adjumenta critica nova penes nos non erant, sed alia ratione literarum studiosis utilem operam navare conati

sumus. Scilicet non tam illud agebatur, nec ad literarum utilita tem requirebatur, vel plurimorum votis expetebatur, ut Diodoro nova quærerentur, vel adjumenta, vel ornamenta, quam ut ea, quibus jam esset instructus, in usus communes converterentur. Præcipua itaque cura fuit efficiendi ac præstandi id, quod Harwoodum, v. d. et probum, in Conspectu Editionum Auctorum, Gr. et Lat. optare cognovimus, ut Diodori editio exhiberetur, in plura parva volumina divisa, ut studiorum usus commodior; tum eo simul spectavimus, ut doctrinarum copiæ, plurium vv. dd. opera, præsertim Wesselingi diligentia et doctrina cumulatæ, minore impensa fierent parabiles, earumque proinde usus divulgaretur. Id consilii amplexi et exemplorum penuriam intuiti, qua res literaria Græcorum ab hac parte laborabat, Diodorum exhibere instituimus, qualem maxime vv. dd. votis et juvenum usibus congruum esse putaremus. Ac I. primo quidem proposuimus, Diodorum e Wesselingii recensione integrum edere, adjuncta L Rhodomani versione Latina, atque præterea quæcunque Wesselingi exemplum contineat, ad lectionem diversorum Codicum comparandam opusque universum illustrandum, ea nostra editione complecti et in usus communes divulgare cuncta atque integra. Si quæ alia historiæ adminicula vel ad Diodori notitiam pertinentia scripta in superioribus editionibus fuerint proposita, quorum usus sit evidens, is in extremo volumine, una cum Indicibus locupletissimis locum haud invidebimus. Deinde II. prospectum est, ut omnia emendatiora meliusque ordinata exhiberentur, quam in editione Wesselingiana. Exemplum Wesselingianum, quamvis doctrinæ opibus ornatissimum et externo habitu splendidissimum, tamen librariorum mendis admodum erat inquinatum, nostra opera nunc diligenter sublatis. Similiter nonnulla ante dissipata et sparsa singulisque voluminibus seorsim subjecta, in quibus variæ lectiones Codicis Veneti, serius allatæ, et Addenda Corrigendaque alia erant, suo loco inseruimus, ut omnia apta et connexa essent. III. In his cum subsistere potuissemus, ecce contigit, ut nonnulla alia adjungere liceret adjumenta, partim critica, partim hodegetica, quibus si non de Diodori opere ipso seu contextu, at certe de ejus lectoribus bene mereremus, quæ his proinde grata futura esse confidimus. Pleraque Heynii, viri eruditissimi et humanissimi, consilio, facilitati, et benignitati debemus, qua cœpta ́nostra literaria omnia, tum hanc etiam Diodori ornandi provinciam prosecutus est. Namque cum literis nostris eum adiremus rogantes, ut copiam faceret, ea, quæ ipse in Diodorum Siculum doctissime commentatus esset, in hujus editionis ornamentis transferendi, is suarum commentationum usum libenter concessit, et ulterius quæ commoda viderentur, suggessit. Inprimis suasor fuit, ut in margine ponerentur argumenta capitum, quantum fieri pos

« السابقةمتابعة »