صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

lenonum, amantium furor, artes servorum, petulantia meretricum, assentatio parasitorum, indulgentia aut severitas parentum, commessa→ tiones adolescentum, domesticæ seditiones, postremo denique ea omnia, quæ in vita humana privato cuique usu veniunt. Tragoedia autem longe alia dicenda monendaque suscepit, mascula illa, plena horroris, magni spiritus, et majestatis. Quæ tanquam regina et domina rerum humanarum, privata illa, et tantum domi nata, tanquam infra se contemnit, ac cothurno suo innixa atroces illos regum, et principuin casus invadit, ut eorum cogitatione accensus erectus animus, ex alterius fortuna disceret, quomodo utrique aptare se debeat. Unde Tragœdiam, quasi animi quandam purgationem, eleganter, ut omnia, Plato nominavit. Quemadmodum enim, ut morbum tollant, corpus pravis humo ribus oppletum potione aliqua purgare solent filii medicorum, ita etiam illa exemplis aliorum, affectus, præsertim regum et principum, domat, aut inducit, quibus vel mala depelli possint, vel bona provocari. Adversus crudelitatem, superbiam, ambitionem, ceterasque illas pestes Rerumpub. sola hæc remedium invenit. Nemo enim facilius illas cavet, quam qui natas ex iis calamitates in aliis detestatur. Stupra et raptus feminarum non potest non odisse, qui ruinam imperii Trojani, qui expulsum Tarquinium, totumque nomen Regium apud Romanos sublatum deberi istis jam accepit. Judex, quoties pœnam imponit, non tam illos cogitat, quos punit, quam exemplum: quod ubi oculis primum, mox animis insedit, ab ejusmodi flagitiis avocat eos, et ad magna præclaraque intendit. Nec aliter supremus ille omnium arbiter et moderator, in illa cura rerum humanarum, mala sæpe imponit, et quia merentur illi, quos tangit, et ut caveant ceteri, ne paria in se convertant. Sic ut pœnæ in paucos, exempla in omnes deriventur. In illis aliorum mala, extra periculum ipsi, non tamen extra metum, contemplamur; in his non alia de causa, quam quia metuimus, auspi cium felicitatis. Igitur quod in schola Socrates, aut Zeno, id in scena ille, qui Tragoediam proponit. Nisi quod hic amplius agat, quia cum exemplo loquitur, et prius ipsum, quam verba, ostendit. Nihil autem æque urget, pungit, impellit. Nemo dubitare potest, quia videt exemplum; ex quo prius præcepta præoccupat animus, quam audit, et cum jam audit, tantum confirmatur. Qui, quo tandem loco, qua fortuna sit, et remedium hic et solatium capit. Utrumque ex aliorum malis. Solatur se, quia paria non accepit, et affectibus medetur, qui alios et a virtute, et, quæ ex ea nascitur, felicitate transversos egere. Triplicem animi statum, pro fortunæ diversitate, et Platonici tradidere, et nos quotidie in nobis aliisque experimur. Aut in summa, aut mediocri felicitate, aut despecti ærumnis in extrema calamitate versamur. Quemadmodum non tantum inter alios, sed et nosmet ipsos discrimen sæpe fortuna interponit. Ubi dulcedine felicitatis adeo inescatus est noster animus, ut ad eam nihil desideret amplius, sui oblitus, attollit sese altius et quia fortunam suam non capit, ignarus eam corrumpit sensim, et mox subvertit. Et sua æstimat, quæ non habet, et ignorat, quod jam fortuna intendit, quæ in horas mutatur. Cui ad summam felicitatem deest aliquid, quod aliorum comparatione discit, dubius est, et constare sibi non potest. Nam majora aut bona, aut mala exspectat. Assurgere nequit, quia alios

adhuc se majores videt, premere se non potest, quia plures etiamnum minores se novit. Cum in extremis ærumnis miseri, deformati, abjecti agimus, magnitudine malorum oppressus animus seipsum contemnit plerumque et exstinguit. Ita ægre devorare possumus, quod frequentissimum in vita humana. Tunc extra spem et metum positi, dum bona uon capimus, et ita occupati malis sumus, ut graviora non possint imponi, nos, alios, coelum ipsum, atque Deos, tanquam leves et iniquos, fortunam tanquam cæcam accusamus. Qui hic componere sese, atque tumidos illos animi affectus dicam an fluctus constituit sedare, vel audiat Tragoediam vel legat. Sic in aliis seipsum et videre poterit, et solari. Præsertim qui publico se jam aut impendit, aut parat. Non hic calamitates modo, magnæ illæ et atroces, sed caussæ etiam exhibentur. Quot verba, tot præcepta et exempla: quibus instructus animus utriusque fortunæ capax, et utraque major reipub. tuto se committit. Hic Seneca tanquam arbiter dominatur: qui Tragœdiæ leges implevit, aut nemo. Extra Troadem non ibo: de qua alias dicentem me audistis. Nemo hic fidem meam, sed se sequatur. Pro me sententiam feret, quisquis majestatem, et, quod in ea potissimum est, sapientiam capit. Credite, auditores, in una hac Tragoedia doceri, quod in tam vasta librorum mole, quibus imperiorum arcana, et instituta promittuntur, aut frigide dictum est, aut desideratur. Quidquid hic auditis, quidquid legitis, pungit, accendit, inflammat. Troja cecidit, opus immortalium Deorum. Priamus jugulum gladio succidendum præbuit, quod cani asperserant, quod præ senectâ jam nutabat. Sanguinem suum percussori dedit, quem reliquum adhuc exsangue fere et maceratum corpus habebat. Vitam ferro finiit, quam totiens ferro servarat. Gladium excepit, cum suum vibrare, cecidit, cum stare vix posset. Amputatum caput, quod paullo ante plenum majestatis diadema gestabat. Postremo denique diu vixit, ut sic moreretur. Multis malis fortuna exemit, ut majoribus et potissimum huic servaret. Hecuba atque Andromacha regno, maritis, liberis, propinquis exutæ, inter infestissimos hostes, servæ, captivæ, precarium spiritum trahunt. Unum hic discite, magnæ fortunæ fragilitatem et vices rerum humanarum. Quæ nihil esse patiuntur, quod est, quæ majores omnibus et pares, reges ipsos, et regna invadunt. Nihil ignorat, qui pauca hæc capit. Nihil fortunæ, sed omnia et bona et mala sibi debet. Seipsum extra se non quærit, et dum se invenit, quidquid extra se contemnit. Invenit autem sese, qui ea ubique lege se componit, qua vitam et fortunam accepit, qui etiam cum mutantur omnia, sibi constat, et quod suum est sibi servat, major omnibus, et par sibi. Hoc est fortunam nec magni facere, nec deplorare; quæcunque eveniunt ita amplecti, ut necessaria, et quæ non possunt evitari; confligere cum casibus, et triumphare. Hoc Hecuba, hoc Andromacha, hoc Troades docebunt. Et quæ non etiam præcepta ex Agamemnone, Pyrrho, Ulysse, ceterisque in hac scena haurimus? Ut debeant præmia et pœnæ merentibus imponi, arcana sileri, victi clementer haberi, magna potestas usurpari, legationes institui et geri, motus sedari, postremo denique ea omnia, quæ civilem prudentiam et artes imperatorias absolvunt, singulis pene verbis hic inculcatur. Quæ majestati rerum adæquata non minus attollunt animum

nostrum, quam res ipsæ. Nec enim sapientia tantum animus in hac calamitatis scena, sed et eloquentia roboratur. Frustra ad Rhetorum præcepta confugimus. Pueri sumus, cum sapere nos putamus. In scholis disertissimi oratores, in foro et repub. elingues. Tantum refert, quid, ubi, et quomodo dicamus. Qui in Ægypto nati sunt et non nisi illum fœcunditatis auctorem Nilum videre, cum alibi cadentes imbres conspiciunt, novitate perculsi, naturam rerum ruinam minari arbitrantur. Ita qui in umbra scholarum sub ferulæ imperio educati, cum a declamationibus, quæ frigore suo quartanam auditoribus incutiunt, ad res serias agendas devenere, in alium terrarum orbem delatos se opinantur. Dudum me puduit hujus sæculi, ex quo inscitiam ejus propius inspexi. Doleo sane, me, qui ut vix adhuc assequi possim, ita veneror antiquitatem, inter hæc ingeniorum flagitia et lasciviam versari. Quamdiu cum malis sæculi, et corruptis artibus colluctabimur? Libet tecum expostulare, natura, sive mihi mater fueris, sive noverca; cur illis temporibus me non genuisti, quibus aut non erat eloquentia, aut florebat. Mallem lucem non vidisse, quam hac ætate vivere, qua bonis artibus quidam ineptiarum candidati bellum indixere. Peculiaris quidam animi æstus nie impellit, et ignoscite ardori meo,auditores. Mores sæculi sunt, qui eam mihi necessitatem imposuere, ut has commoti animi querelas apud aures vestras deponerem. Veneratio antiquitatis est, quæ animum meum extra me jam rapit. Sed lamentorum forsan satias vos cepit, et remedium postulatis. Frustra in deplorando morbo medicus occupatur, qui ejus expellendi modum non præscribit. Utinam et meæ, et vestræ exspectationi hic possim respondere! Viam quæro, cujus beneficio ad antiquitatem possimus penetrare. Invenisse me opinor. Tragoedia est, in qua mascula illius eloquentiæ vis tenet principatum. Alibi languet, hic vivit; alibi lenocinium auribus, hic animis facit. Affectus et animorum concitatio, quæ præcipua aut sola Eloquentiæ pars est, hic dominantur. In ipsa viscera Tragica illa majestas se expandit. Alios sensus, naturam pene aliam, iis, apud quos agit, victrix imponit. Græci una cum Trojanis captivis in Chersoneso detinebantur, cum primum per tempestates licuisset in patriam inde transmissuri; sed petebant Achillis manes, ut ad tumulum Polyxena mactaretur. Abducenda erat Polyxena e sinu Hecubæ matris, et in conspectu ejus ad cædem trahenda. Arduum hic negotium, et haud scio, an humano majus agebatur. Destinatur huic operi non Agamemnon aliquis, ut nonnemo loquitur, sed disertissimus Græcorum Ulysses. Quid exspectatis, auditores? Videte vim Tragica eloquentiæ et majestatem. Adit Hecubam, victimam poscit, persuadet, abducitur filia, mactatur. Deus immortalis! Quod homini ingenium fuit, quæ animo sapientia, qua providere rationes potuit, ut odia contra Græcos in Trojana regina exstingueret, iram adversus Achillem Hectoris sicarium in matre sedaret, impetum contra Pyrrhum Priami parricidam in uxore cohiberet, misericordiam erga unicam, quæ supererat, filiam in parente compesceret, lacrymas ob cædem innocentis puellæ in femina exhauriret, Hecubam in summâ orbitate luctuque, quasi objecto Medusa capite, sensu omni atque humanitate spoliaret. Equidem magnus sit licet, quod Trojam Ulysses expugnaverit: mihi, quod vetulæ mentem debellarit, paullo major

videtur. Certe illud cum multis, hoc solus fecit. Ibi dolo mutum et inane Palladis simulachrum aggressus est. Hic palam cum matre pro cæde filiæ obtinenda certavit. Tunc in corpora ferro desæviit, hic non ante sanguinem fudit, quam in animum oratione penetravit. Sapientiam Ulysses habuit, et ex sapientia Eloquentiam comparavit. Divino hoc comitatu accinctus omnia horrenda subiit, omnia adversa superavit, lasciviani novercantis Fortunæ et provocavit, et devicit. Inhospitalem terram peragravit, infestum mare transmisit. Cum feris et barbaris colluctatus, ubique victor, ubique triumphator, quia ubique et sapientiam et eloquentiam circumferebat. Quod in Troadis scena, et videmus, et admiramur. Hic non tam auribus, quam animo judicamus. Non ut vulgus solet, qui in oratione nihil amplius, quam linguæ facilitatem, dictionem rotundam, periodos elegantes, mollem compositionem solet laudare. Nec enim, ut ille loquitur, solis pulchritudinem Cimmerii, aut maris naturam mediterranei, aut Epicurei Dei essentiam possunt æstimare. Hæc sacra non intelligunt nisi excitatæ illæ mentes, quas a plebe et ratio, et virtus et sapientia secrevit. Ut Socrates cum in terris decumberet, in cœlo esse videbatur, et cum Diis somniabat. Nos orationem altam, magnificam, Tragicam quærimus, quæ animos secum nostros longe supra terram omnesque terrenos affectus, quales ambitio, amor, ira, luctus, alia, extollat. Quæ vim animis faciat, et uno impetu vel donet mentem, vel evellat. Astyanax ad cædem postulatur. Andromacha mater ipsi vult consultum; in sepulchro Hectoris mariti sui abscondere statuit, et vix potuit, cineribus non turbatis. Ita loquutam existimate, et in Seneca aut hoc aut simile legetis. Maritus aut filius ad cædem postulatur. Utrique hoc pectus devovi. Conjugales et materni affectus in me colluctantur. Nec rapi cineres mariti pati possum, nec filium jugulari. Alterum tamen eorum Græci imponunt. O mentis, et consilii inopiam! Fluctuat inconstans animus, et in utramque partem commovetur. Nunc me, nunc filium, nunc maritum cogito. Filium trucidari, cum parens sim, non sustineo: Hectorem sepulchro erui, et ludibrio Græcorum cineres ejus exponi, quia conjunx fui, non possem tolerare. Utrumque spectaculum natura repudiat. Ad flagitia ista dextra fatiscit, vox hæret, animus me relinquit. Alterutrum tamen facere oportet, quia alterutrum postulatur. O me afflictissimam omnium fœminarum! Testor immortales Deos, averruncare me scelus non posse. Aut Hectoris manes turbandi sunt, aut Astyanax mactandus. Verba et lacrymæ, ubi estis? Verba desunt, et tamen calamitates nondum defecere. In hoc pectore et animo acerrime decertatur. Maritus et filius meus colluctantur. Utrique vellem opitulari, sed non possum. Si Hectoris cineres quiescant, Astyanax mactandus est. Si Astyanax servetur, ossa Hectoris mei per mare, per terras spargentur. Quantum Hectori amoris mei accedit, tantum Astyanacti discedit. scelus! o necessitatem! Quid ago! Obiit Hector, cineres ejus dissipentur. Astyanax meus tantum vivat, Astyanax servetur, illa mei, illa Hectoris imago. Hoc est affectus excitare, et naturam aut sequi aut extorquere. Talis eloquentia Tragicorum. Ut nihil falsum, aut ignavum, aut dissolutum admittat. Nihil quod artis tantum præceptis continetur. Hanc quærimus, et utinam invenire possimus! Imo in

[ocr errors]

Tragoedia jam invenimus, sed utinam velimus imitari! Non ut quædam de Priamo, qui jam diu abiit, adferre possimus, aut apud sæculi illius Trojanos loqui, aut ducem aliquem, qui nunquam vixit, commendare. Sed ut sapientia instructus animus dictioni suæ majestatem possit commodare. Talem esse oportet, qui in masculæ illius eloquentiæ palæstra velit certare. Talem in oratione requiro voluptatem, quæ magnitudinem ejus conservet. Talem requiro voluptatem, quam virtus et sapientia non dedignentur. In oratione lenocinia et fucum non contemnimus; sed aliud est quod æstimamus: et majestatem dico, et motus illos et ignes animorum, quibus excitari non possunt nisi illæ animæ, quæ propius cœlo defluxere. Ita Socrates primum corpus, in corpore animam, in anima virtutem quærebat. Multa dixi, Auditores, plura adhuc possem, sed quæ omnia in una Troade habetis. Fateor, in bonæ mentis tyrocinio adhuc versamur, et judicium nondum ætas roboravit. Sed aures, oculos, animos vestros interrogate. Me quod attinet, testor vobis, nihil mihi gratius esse, quam in hanc scenam penetrare. Ubi linguam meam magnitudo calamitatis resignat. Ut in Crosi filio naturæ repagulum diruptum est, cum extrema parenti alius intentaret. Loquimur hic cum Priamo, qui dudum excessit: Trojam videmus, quæ dudum exarsit. Cum Trojanis pectus laceramus, cum Hecuba ploramus: cum Priamo jugulamur, cum Hectore rapimur, cum Pyrrho, cum Agamemnone, cum Polyxena versamur. Magnæ res, magnæ calamitates, magna proinde sapientiæ et eloquentiæ exempla. Vos igitur ad Tragœdiam hanc ite, et ubi asses alibi, hic aures aut lacrymas commodate. Legere hic et audire oportet, ne similia de nobis aut scribant posteri aut legant. Gravissimas quidem clades hic edimus, sed extra periculum estis. Achilles ab inferis emergit, et tamen terra se non expandit ardet Troja, et tamen extra incendium stamus. Plorat Hecuba et lamenta non audimus. Cadit puer Astyanax, et tamen ejulatu ejus non commovemur. Sic mala aliorum discimus, Discimus autem, ut possimus cavere. Quin etiam discenda, quæ sequamur. Sapientia et eloquentia primas .hic partes faciunt, et ultimas absolvunt. In hac illam, in illa hanc utramque in Seneca, et potissimum in Troade, æstimamnus.

nec sentimus.

IN CARMINA EPODICA EURIPIDEA COMMENTARIUS;-AUCTORE G. B.

NO. 1.

JUXTA cum aliis rei metrica imperitissimis ipse olim pro certo habui, Euripidem versus nomine Epodicos nullo ordine et consilio tornare esse solitum. Nuper vero de metris accuratius aliquid meditato mihi videor intelligere, Epodos non minori arte

« السابقةمتابعة »